§39.39.1hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte exorta est.
这场争执平息后,紧接着由于法务官盖乌斯·德基米乌斯的去世,又引起了另一场争端。
§39.39.2Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima ex omnibus contentione — petebant; §39.39.3certamenque ei cum flamine erat.
前一年担任过市政官的格奈乌斯·西基尼乌斯和卢基乌斯·普皮乌斯,以及朱庇特祭司盖乌斯·瓦莱里乌斯,和昆图斯·富尔维乌斯·弗拉库斯——他因为已被选为候任库鲁斯市政官,所以没有穿候选人白袍,但他在所有人中以最大的劲头进行竞选——都在争取这个职位;他的竞争主要是与祭司进行的。
et postquam primo aequare, mox superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem eius habendam esse, §39.39.4quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere, ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.
而当他起初显得与祭司势均力敌,不久甚至显出超过对方的势头时,一部分平民保民官声称不应当考虑他的候选资格,因为一个人不能同时担任,尤其是行使两项官职,特别是库鲁斯级别的官职;另一部分保民官则认为应当免除法律对他的限制,以便给人民以权力去选出他们希望的任何人担任法务官。
§39.39.5L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius acciperet; §39.39.6deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e lege comitia habere.
执政官卢基乌斯·波尔基乌斯最初持此意见,即不接受他的报名;随后,为了根据元老院的权威行事,他召集了元老院议员,并表示他将此案提交给他们,因为一个候任库鲁斯市政官在没有任何法律依据,也没有自由国家可以容忍的前例的情况下争取法务官职位;而他自己,除非议员们有其他看法,否则他打算依法举行选举大会。
§39.39.7patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne impedimento esset, quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.
元老们决议,执政官卢基乌斯·波尔基乌斯应当与昆图斯·富尔维乌斯进行交涉,使他不会成为阻碍,以便能够依法举行补选法务官以替代盖乌斯·德基米乌斯的选举大会。
§39.39.8agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod se indignum esset, facturum.
对于根据元老院决议与他交涉的执政官,弗拉库斯回答说,他不会做出任何配不上自己的事情。
medio responso spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum patrum auctoritati esse.
通过这个模棱两可的回答,他给那些按自己意愿解读的人带来了希望,让他们以为他会顺从元老们的权威。
§39.39.9comitiis acrius etiam quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
在选举大会上,他比以前更激烈地通过谴责来竞选,指责执政官和元老院正从他手中夺走罗马人民的恩赐,并对重复兼任官职制造敌意,仿佛一旦他被选为法务官,他不会立即辞去市政官职务一事是不显而易见似的。
consul cum §39.39.10et pertinaciam petentis crescere et favorem populi magis magisque in eum inclinari cerneret, dimissis comitiis senatum vocavit.
当执政官看到竞选者的固执与日俱增,且人民的偏爱越来越倒向他时,他解散了选举大会并召集了元老院。
censuerunt frequentes, quoniam Flaccum auctoritas patrum nihil movisset, ad populum cum Flacco agendum.
出席众多的议员们决议,既然元老们的权威未能动摇弗拉库斯分毫,就必须在人民面前与弗拉库斯交涉。
§39.39.11contione advocata cum egisset consul, ne tum quidem de sententia motus gratias populo Romano egit, quod tanto studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas facta esset, praetorem se voluisset facere: §39.39.12ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo.
在召集市民大会后,当执政官进行交涉时,弗拉库斯即便在当时也没有动摇他的决定,反而向罗马人民致谢,感谢他们以如此巨大的热情,每当有表达意愿的机会时,都希望选举他为法务官:他说,他无意辜负同胞们的这种热诚。
haec vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.
事实上,这一如此顽固的话语点燃了人们对他极大的支持,以至于如果执政官愿意接受他的报名,他无疑就会当选法务官。
§39.39.13ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, donec senatus a consule est habitus decretumque: §39.39.14quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse; §39.39.15P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique ludos faceret.
保民官们之间以及他们与执政官之间发生了巨大的争斗,直到执政官召集了元老院并作出了决议:由于昆图斯·弗拉库斯的固执和人们的不正当狂热阻碍了补选法务官的选举大会依法举行,元老院院认为法务官的人数已经足够;普布利乌斯·科尔内利乌斯应当承担城内的两种司法管辖权,并为阿波罗举办竞技会。