§39.38.1Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam alibi erat, decreti.
该年年初,在罗马讨论执政官和法务官的管辖地时,由于其他地方均无战事,利古里亚人被分配给执政官作为管辖地。
§39.38.2praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter cives et peregrinos sortiti sunt,
法务官盖乌斯·德基米乌斯·弗拉乌斯抽签获得了城市管辖权,普布利乌斯·科尔内利乌斯·克特古斯获得了市民与外邦人之间的管辖权。
§39.38.3C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.
盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯抽得西西里;昆图斯·奈维乌斯·马托抽得撒丁,并由其负责调查下毒案件;奥卢斯·泰伦提乌斯·瓦罗抽得近西班牙;普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯·隆古斯抽得远西班牙。
§39.38.4de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius Talna et T. Quinctilius Varus venerunt, §39.38.5qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum deportare liceret.
大约在那个时候,使者卢基乌斯·尤文蒂乌斯·塔尔纳和提图斯·昆克蒂利乌斯·瓦鲁斯从这两个管辖地来到罗马,他们向元老院详细汇报了西班牙的战争已在很大程度上得到平定,并同时请求,为了庆祝如此顺利取得的功绩,应当向不朽的神明表示敬意,并允许法务官们撤回军队。
§39.38.6supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram referri iusserunt.
元老院下令举行两天的谢神祭;关于撤回军团之事,他们命令在讨论执政官和法务官的军队时,将该事项作为一个完整的问题重新提交。
paucos post dies consulibus in Ligures binae legiones, §39.38.7quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt.
几天后,给执政官分配了针对利古里亚人的各两个军团,即阿庇乌斯·克劳狄乌斯和马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯此前所指挥的军团。
§39.38.8de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii Quinctiique.
关于西班牙的军队,在新任法务官与缺席的前任官员卡尔普尔尼乌斯和昆克蒂乌斯的朋友们之间,发生了巨大的争执。
§39.38.9utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat.
双方都拥有平民保民官的支持,也各有一位执政官支持。
hi se intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent exercitus, denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.
前者声称,如果元老院决议撤回军队,他们将予以否决;后者则宣布,如果有人行使否决权,他们将不让任何其他事项获得决议。
§39.38.10victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum, ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.
最终,缺席者的势力落败,元老院作出了决议:法务官应当征募四千名罗马步兵和三百名骑兵,以及拉丁同盟盟友的五千名步兵和五百名骑兵,并将他们带往西班牙。
§39.38.11cum ea quattuor milia in legiones discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos primum, §39.38.12qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.
当他们把这四千人分配到各军团中时,为了使每个军团的步兵不超过五千人、骑兵不超过三百人,他们应当遣散超额人员,并首先遣散那些,已经服满兵役的人,其次按照卡尔普尔尼乌斯和昆克蒂乌斯在战斗中任用各人最勇敢表现的顺序来进行遣散。