Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.37.1-39.37.21

利科尔塔斯的辩护与亚该亚同盟的妥协

第 1484 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

利科尔塔斯为亚该亚在斯巴达的行动辩护,视其为正义之举,并批评罗马的过度干涉。当阿庇乌斯发出严厉警告时,亚该亚人因恐惧而妥协,将最终决定权交给罗马,仅撤销了先前的死刑判决。

§39.37.1at enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.
但是,亚该亚人啊,以下这些确实是你们的所为,即你们废除了吕库古的法律和最古老的规范,以及你们拆毁了城墙。
§39.37.2quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
这两件事怎么能由同一批人来指责呢? 因为拉刻代蒙人的城墙并非由吕库古所建,而是在几年前为了瓦解吕库古的规范而建造的。
§39.37.3tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat.
因为僭主们最近准备这些城墙是为了作为他们自己的堡垒和防御工事,而不是为了国家;如果吕库古今天从阴间复活,他会为这些城墙的毁灭而高兴,并说自己现在认出了祖国和古老的斯巴达。
§39.37.4non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
拉刻代蒙人啊,你们本不该等待菲洛波伊门或亚该亚人,而应当自己亲手清除并摧毁僭主政治的一切痕迹。
§39.37.5vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant et cum sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis vincti per centum annos servistis.
因为那些城墙仿佛是你们奴役的丑陋烙印;在没有城墙的情况下,你们作为自由人、有时甚至是希腊的领袖存在了将近八百年,却在城墙像脚镣一样环绕并束缚下奴役了一百年。
§39.37.6quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non habebant, sed nostras leges dedisse; §39.37.7nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri eam fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et concilium totius Peloponnesi esset.
关于被剥夺的法律,我认为是僭主们剥夺了拉刻代蒙人古老的法律;我们并没有剥夺他们自己的法律(因为他们本来就没有),而是赋予了他们我们的法律;当我们使该城邦成为我们会议的一部分并将其与我们融为一体,从而使整个伯罗奔尼撒成为一个身体和一个会议时,我们并没有对该城邦做出糟糕的考量。
tunc, §39.37.8ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis iniunxissemus, queri se iniquo iure esse et indignari possent.
当时,依我之见,如果我们自己生活在其他法律之下,却将另外的法律强加给他们,他们倒可以抱怨自己处于不平等的法律之下并感到愤慨。
§39.37.9scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere servorum disceptantium apud dominos.
阿庇乌斯·克劳狄乌斯,我知道,我迄今为止所使用的这番演说,既不是盟友在盟友面前的发言,也不是自由民族的发言,而确实是奴隶在主人面前争辩的言辞。
§39.37.10nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?
因为,如果你们命令亚该亚人首先获得自由的传令官的声音不是虚妄的,如果条约是有效的,如果同盟和友谊是在平等的基础之上被遵守的,为什么我不去质问你们罗马人在占领卡普亚后做了什么,而你们却要求我们交代亚该亚人对在战争中被征服的拉刻代蒙人做了什么?
§39.37.11interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores Campanos securi non percussistis?
假定有一些人是被我们杀害的:那又怎样? 难道你们没有用斧头斩首坎帕尼亚的议员吗?
§39.37.12at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque ademistis.
但我们拆毁了城墙:你们不仅夺走了城墙,还夺走了城市和土地。
specie, inquis, aequum est foedus: §39.37.13re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium est.
你说,在名义上,条约是平等的;实际上,在亚该亚人手中是摇摆不定的自由,而在罗马人手中甚至是统治权。
sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor: §39.37.14sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii, immo ne meliore iure sint.
我感到了,阿庇乌斯,而且,即使这不合理,我也不愤慨;但我恳求你们,无论罗马人和亚该亚人之间有多大的差距,只要在你们面前,你们和我们的敌人不要与作为盟友的我们处于同等地位,甚至不要享有更好的权利。
§39.37.15nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est victis, quod victoribus satis est;
因为当我们把我们的法律给他们,并使他们属于亚该亚会议时,我们就使他们处于同等的地位了;难道对征服者足够的东西,对被征服者来说还不够吗?
plus postulant hostes quam socii habent.
敌人所要求的,比盟友所拥有的还要多。
§39.37.16quae iureiurando, quae monumentis litterarum in lapide insculptis in aeternam memoriam sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro tollere parant.
那些通过誓言以及刻在石头上作为永久纪念的文字碑记而被视为神圣且不可侵犯的事物,他们正企图伴随着我们的违誓而予以废除。
§39.37.17veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed plus et veremur et timemus deos immortales. ”
罗马人啊,我们确实敬畏你们,如果你们愿意,我们甚至害怕你们;但我们对不朽的神明既更加敬重,也更加畏惧。
§39.37.18cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse.
” 他的发言得到了大多数人的赞同,大家都认为他的言论符合其官职的尊严,以至于显而易见,罗马人无法通过温和的方式来维持自己的尊严。
tum Appius suadere se magnopere Achaeis dixit, §39.37.19ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox inviti et coacti facerent.
于是,阿庇乌斯说,他极力劝告亚该亚人,趁着还可以自愿去做的时候,应当争取获得好意,免得不久后违心地被迫去做。
§39.37.20haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit imperata recusandi.
这番话确实是在众人的叹息中被听到的,但它植入了对拒绝命令的恐惧。
§39.37.21id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae iureiurando sanxissent, faciendi.
他们仅请求罗马人自己对拉刻代蒙人做出在他们看来合适的更改,而不要让亚该亚人因废除他们曾用誓言确立的事物而背负神圣的罪责。
damnatio tantum Arei et Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.
只有最近作出的对阿瑞乌斯和阿尔西比亚德斯的死刑判决被撤销了。

词汇与语法注释

  1. §39.37.2quae utraque — 关系代词的中性复数形式,指代前文的两个 `quod` 从句(废除法律与拆毁城墙)。此处揭示了同一主体同时将这两件自相矛盾的事作为控诉理由的荒谬性。
  2. §39.37.8si ... viveremus, ... iniunxissemus — 混合虚拟条件句,条件从句 `viveremus`(虚拟式未完成过去时)与主句 `iniunxissemus`(虚拟式过去完成时)并用,表示“如果我们自己生活在其他法律之下(现在或一般状态),而过去将另外的法律强加给他们(过去动作)”。
  3. §39.37.10cur ego ... non quaero, vos ... reposcitis — 疑问词 `cur` 统辖主句 `vos ... reposcitis` 的同时,也暗含在形成修辞对比的平行分句 `ego ... non quaero` 中,构成了强烈的对比结构:“为什么我不质问……,而你们却要求……?”
  4. §39.37.14quantumlibet intersit — 由复合代词衍生而来的副词 `quantumlibet` 与虚拟式动词 `intersit` 连用,引导一个让步从句,意为“无论有多么大的差距”。
  5. §39.37.16cum periurio nostro — 带有介词 `cum` 的夺格短语,表示一种伴随状况或结果:“伴随着我们的违誓”,在此处带有手段意味,即“通过使我们背弃誓言”。
  6. §39.37.21religione obstringerent irrita ea ... faciendi — 限定说明了 `religione obstringere`(使背负宗教罪责/神罚的恐惧)。`faciendi` 是属格动名词,以 `ea` 为宾语,`irrita`(失效的)作宾语补足语。整句意为“(因)使他们用誓言确立的事物失效而产生的罪责”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.37.1-39.37.21. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.37.1-39.37.21

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。