§39.36.1priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset, §39.36.2quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos cum legatis videbant; §39.36.3nec hiscere quisquam audebat.
在采取任何行动之前,亚该亚人已经陷入了恐慌,并深感这次辩论将是多么不平等,因为他们看到阿瑞乌斯和阿尔西比亚德斯——这两个在他们上次会议上被判处死刑的人——竟与使节们在一起;没有人敢发出一点声音。
Appius ea, quae apud senatum questi erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam evocati venissent; §39.36.4deinde cum in homines ita saevitum esset, ne ulla parte crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes disciplinam Lycurgi sublatam.
阿庇乌斯表明,拉刻代蒙人向元老院控诉的那些事情引起了元老院的不满:首先是在孔帕西乌姆对那些应菲洛波伊门召唤前来辩护的人所进行的屠杀;其次,在对这些人施加了如此暴行之后,为了使他们的残忍手段在任何方面都不落空,这座最显赫都市的城壁被拆毁,最古老的法律被废除,在各族中享誉盛名的吕库古规范被取缔。
§39.36.5haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit. §39.36.6“difficilior nobis, Ap.
当阿庇乌斯说完这些话后,利科尔塔斯——既因为他是执政官,又因为他属于菲洛波伊门(拉刻代蒙所有行动的策划者)的派系——如此回答: “阿庇乌斯·克劳狄乌斯,在你们面前发言,比不久前在罗马元老院面前要困难得多。
Claudi, apud vos oratio est quam Romae nuper apud senatum fuit. §39.36.7tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.
因为那时我们只需对拉刻代蒙人的指控做出回应;而现在,我们是被你们自己控告,而我们却必须在你们面前进行辩护。
§39.36.8quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti.
我们甘愿承受这种不平等的境遇,是怀着这样的希望:你将放下刚才说话时的敌对态度,以裁判官的心态来倾听我们。
ego certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non tibi sed illis me apud te respondere credam.
就我而言,既然拉刻代蒙人先前在这里在昆图斯·凯基利乌斯面前、以及后来在罗马所控诉的那些事情,刚才由你重新提及,我将认为我是在你面前向他们、而不是向你做出回应。
caedem obicitis eorum, §39.36.9qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti sunt.
你们指责对那些人的屠杀,即那些应执政官菲洛波伊门召唤前来辩护而被杀的人。
hoc ego crimen non modo a vobis, Rorani, sed ne apud vos quidem nobis obiciendum fuisse arbitror.
罗马人,我认为这一罪名不仅不应该由你们向我们提出,甚至不应该在你们面前向我们提出。
quid ita? quia in vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii.
为什么呢? 因为在你们的条约中规定,拉刻代蒙人应当远离沿海城市。
§39.36.10quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant, nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti et oppressi confugissent.
在那个时候,当他们拿起武器,通过夜袭占领了被命令远离的城市时,如果提图斯·昆克蒂乌斯,或者罗马军队像以前一样在伯罗奔尼撒,那些被俘和被压迫的人无疑会逃往他们那里。
§39.36.11cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?
既然你们远在天边,他们除了逃往我们——你们的盟友——这里,还能逃往哪里呢? 他们以前曾看到我们向吉希翁提供援助,并为了相似的原因与你们一起攻打拉刻代蒙。
§39.36.12pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus.
因此,我们代表你们承担了一场正义且虔诚的战争。
quod cum alii laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum tamen maxima pars nihil pertinet ad nos.
当其他人赞美这件事,甚至拉刻代蒙人都无法指责,且赐予我们胜利的神明自己也予以认可时,那些依据战争法所做的事情,究竟怎么会引起争议呢? 然而,其中绝大部分与我们毫无关系。
§39.36.13nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui diripuerant, qui caedem principum fecerant.
我们的责任在于,我们召唤了那些煽动民众武装、攻陷沿海城镇、进行掠夺、屠杀首领的人来辩护。
quod vero illi venientes in castra interfecti sunt, §39.36.14vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet, accusatis, non nostrum.
然而,那些人在前来营地的途中被杀,阿瑞乌斯和阿尔西比亚德斯——如果神明乐意的话,你们现在竟然控告我们——这是你们的所为,而不是我们的所为。
§39.36.15exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se indignabantur, impetum fecerunt.
拉刻代蒙人的流亡者们——这两个人当时也属于这个群体——那时与我们在一起;因为他们选择沿海城镇作为居所,相信自己成了目标,于是便对那些让他们被驱逐出家园、愤恨于连在安全流亡中都无法终老的人发起了袭击。
Lacedaemonii igitur Lacedaemonios, §39.36.16non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.
因此,是拉刻代蒙人杀害了拉刻代蒙人,而不是亚该亚人;至于他们是被正当还是不正当地杀害,进行争论毫无意义。