§39.32.1consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt.
执政官们在完成了征兵以及其他必须在罗马办理的事务后,率军进入了利古里亚行省。
§39.32.2Sempronius a Pisis profectus in Apuanos Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae portum.
塞姆普罗尼乌斯从皮萨出发,前往阿普阿尼利古里亚人那里,通过蹂躏田野、烧毁他们的村庄和堡垒,开辟了一条直达马克拉河和卢纳港的山路。
§39.32.3hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt.
敌人占领了他们祖先古老居所的山峦;而通过克服地形的险恶,他们在战斗中被从那里击退。
§39.32.4et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis.
而阿庇乌斯·克劳狄乌斯在因高尼利古里亚人中,通过几次顺遂的战斗,与他同僚的幸运和勇武并驾齐驱。
sex praeterea oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli auctores tres et quadraginta securi percussit.
此外,他攻占了他们的六个城镇;在其中俘虏了数千人;用塞库里斯处决了四十三名战争的发起者。
iam comitiorum appetebat tempus.
此时,选举大会的时间已经临近了。
§39.32.5prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi obtigerat, Romam venit, quia P.. Claudius frater eius consulatum petebat.
然而,克劳狄乌斯比塞姆普罗尼乌斯(抽签获得主持选举大会之职的人)先回到了罗马,因为他的兄弟普布利乌斯·克劳狄乌斯正在竞选执政官。
§39.32.6competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser. Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes.
他的贵族竞争对手有卢基乌斯·埃米利乌斯、昆克图斯·法比乌斯、塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯·加尔巴,这些都是老候选人,他们因曾遭拒绝,因而更加觉得这第一回被否决的荣誉是自己理所应当得到的,并再次争取之。
§39.32.7etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non licebat, artior petitio quattuor petentibus erat.
此外,由于贵族中不允许有超过一人被选出,所以在四名候选人的争夺下,竞争更加激烈。
§39.32.8plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi tandem aliquando honoris dilati.
平民中也有颇具声望的人参与竞选:卢基乌斯·波尔基乌斯、昆克图斯·泰伦提乌斯·库莱奥、格奈乌斯·贝比乌斯·坦菲卢斯,他们也曾遭拒,因而将最终能在某天获得荣誉的希望推迟了。
§39.32.9Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat.
克劳狄乌斯是所有人中唯一的全新候选人。
opinione hominum haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius Licinus.
依人们的舆论,昆克图斯·法比乌斯·拉贝奥和卢基乌斯·波尔基乌斯·利基努斯无疑已被选定。
§39.32.10sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro volitando, §39.32.11clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum debere se prius consulem populi Romani quam fratrem P.. Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut arbitrum aut tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? — coerceri tamen ab effuso studio nequit.
但是,执政官克劳狄乌斯不带侍从吏,和他的兄弟一起在整个广场上奔走,虽然对手和元老院的大多数人大声疾呼,说他应该记住自己首先是罗马人民的执政官,其次才是普布利乌斯·克劳狄乌斯的兄弟:他为什么不坐在法庭前,让自己充当选举大会的主持者或沉默的旁观者呢? ——然而,他仍无法从那倾注的狂热中受到约束。
§39.32.12magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui aut contra consulem aut pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem traheret.
由于平民保民官们的剧烈争论(他们或反对执政官,或支持他的狂热),选举大会数次被扰乱,直到阿庇乌斯最终获胜,击败了法比乌斯,将他的兄弟拉上了台。
§39.32.13creatus P. Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum.
普布利乌斯·克劳狄乌斯·普尔赫尔出乎他本人及其他人的预料而当选。
locum suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi Claudiana inter plebeios certatum est.
卢基乌斯·波尔基乌斯·利基努斯保住了自己的席位,因为平民之间的竞争是在温和的热忱中进行的,而不是以克劳狄乌斯式的暴力来进行。
§39.32.14praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus P.. Sempronius Longus P.. Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius Blaesus A. Terentius Varro praetores facti.
随后举行了法官的选举大会:盖乌斯·德基米乌斯·弗拉武斯、普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯·隆古斯、普布利乌斯·科尔内利乌斯·塞特古斯、昆克图斯·奈维乌斯·马托、盖乌斯·塞姆普罗尼乌斯·布莱苏斯、奥卢斯·泰伦提乌斯·瓦罗当选为法官。
§39.32.15haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt, domi militiaeque gesta.
这些是阿庇乌斯·克劳狄乌斯和马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯担任执政官的那一年里,在内政和军事上所做的事情。