§39.31.1Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent, occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam tendunt.
西班牙人在近岸看到罗马的两支队伍后,为了在他们会合和排好战线之前抢占先机,突然从营地里涌出,奔跑着投入战斗。
§39.31.2atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.
战斗起初非常惨烈,西班牙人因最近的胜利而凶猛异常,罗马战士则因未曾有过的耻辱而怒火中烧。
§39.31.3acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant.
中央战线,即两个最强大的军团,战斗得最为激烈。
quas cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant.
当敌人看到无法用其他方式将他们从原处击退时,便开始用楔形阵战斗;越来越多、越密集的敌军不断压迫着中央。
§39.31.4ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit;
在那里,法官卡尔普尔尼乌斯一看到战线陷入苦战,便急忙派遣副将提图斯·昆克蒂利乌斯·瓦鲁斯和卢基乌斯·尤温蒂乌斯·塔尔纳去鼓舞各自的军团。
§39.31.5docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam visurum.
他命令他们告知并警告士兵,获胜和保有西班牙的全部希望都在他们身上:如果他们退缩,这支军队中不仅没有人能看到意大利,甚至连塔古斯河的对岸也休想再见到。
§39.31.6ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.
他自己率领两个军团的骑兵稍微绕行,从侧翼冲向正在压迫中央战线的敌军楔形阵。
§39.31.7Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit.
昆克蒂乌斯同盟军骑兵袭击了敌人的另一侧翼。
sed longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante alios:
但卡尔普尔尼乌斯的骑兵战斗得要激烈得多,法官更是身先士卒。
§39.31.8nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut vix, utrius partis esset, nosci posset;
因为他不仅首先击中了敌人,而且如此深入敌阵之中,以至于几乎无法辨认他是属于哪一方。
§39.31.9et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi sunt.
法官极其出色的勇气激起了骑兵的斗志,而骑兵的英勇又激起了步兵的斗志。
pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium praetorem conspexerunt.
羞耻感打动了首席百人队长们,他们在敌人的飞兵中看到了法官。
itaque urgere signiferos pro se quisque, iubere inferre signa et confestim militem sequi.
于是每个人都竭力催促旗手,命令他们推进军旗,并让士兵紧紧跟上。
§39.31.10renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco.
所有人再次发出呐喊;冲锋仿佛是从高处发起的一般。
haud secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese possunt.
因此,他们像山洪暴发一样,击溃并扫平了受挫的敌军,敌军无法抵挡一个接一个冲杀上来的罗马军。
§39.31.11fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in praesidio castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites descendere ex equis.
骑兵追击逃入营地的敌军,并混在敌人群中冲进了土垒内部;在那里,留在营地守卫的敌军重新组织了战斗,罗马骑兵被迫下马。
§39.31.12dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quaeque potuerant, copiae adfluebant.
正当他们激战时,第五军团赶到了;随后,各支部队在尽可能的范围内陆续涌入。
§39.31.13caeduntur passim Hispani per tota castra; nec plus quam quattuor milia hominum effugerunt.
西班牙人在整个营地里到处被杀戮;逃脱的人不超过四千。
inde tria milia fere, qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille semiermes maxime per agros palati sunt.
其中,保留了武器的约三千人占领了附近的一座山;一千名大多半无武装的士兵散落在田野间。
supra triginta quinque milia hostium fuerant, §39.31.14ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit.
敌军原本有三万五千人以上,其中只有如此微小的一部分在战斗中幸存。
signa capta centum triginta tria.
缴获的军旗有一百三十三面。
§39.31.15Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum centum quinquaginta ferme ceciderunt.
罗马人和同盟军阵亡了六百多人,属州辅助军阵亡了大约一百五十人。
§39.31.16tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae maxime victoriae speciem fecerunt.
损失了五名军团军事保民官和少数罗马骑兵,使这场胜利显得尤为惨烈。
in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.
他们留在了敌人的营地里,因为他们自己没有时间加固自己的营地。
§39.31.17pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes is fusos, castra capta et expugnata esse.
第二天,在全军集会前,骑兵们受到了盖乌斯·卡尔普尔尼乌斯的表扬并被授予胸饰勋章,他宣布主要是在他们的努力下,敌人被击溃,营地被攻占和攻破。
§39.31.18Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit.
另一位法官昆克蒂乌斯向自己的骑兵赠送了小链和带扣。
donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui mediam aciem tenuerant.
两军中也有极多的百人队长获得赏赐,特别是那些坚守中央战线的人。