§39.29.1movit aliquantum oratio regis legatos.
国王的演说在一定程度上打动了使节们。
itaque medio responso rem suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae civitates eae essent, nihil se mutare; §39.29.2si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in iis urbibus sint, deduci.
因此,他们用一个折中的回答搁置了此事:如果那些城市是通过十人使节团的法令给予欧墨尼斯的,他们不作任何改变;如果腓力是在战争中夺取了它们,他将按照战争法拥有它们作为胜利的奖赏;如果这两者都不是,则元老院乐于保留调查权,并且为了使一切保持原状,应当撤走驻扎在这些城市中的卫队。
§39.29.3hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre bellum relictum filio videri possit.
这些原因使腓力的心极大地疏远了罗马人,以至于人们可以认为,这场战争并非由其子珀尔修斯因新的原因所挑起,而是由父亲因这些原因留给儿子的。
§39.29.4Romae nulla Macedonici belli suspicio erat.
在罗马,人们对马其顿战争毫无预感。
L. Manlius proconsul ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat; §39.29.5exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
前执政官卢基乌斯·曼利乌斯已从西班牙返回;当他在贝罗纳神庙向元老院请求凯旋式时,其功绩的伟大本可使这一请求得以实现;但先例成了阻碍,因为按照祖宗的习惯,凡是没有带回军队的人,除非已经将一个彻底征服并平定的行省移交给继任者,否则不得举行凯旋式。
medius tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret.
然而,曼利乌斯还是获得了一种折中的荣誉,即以小凯旋式进入罗马城。
§39.29.6tulit coronas aureas quinquaginta duas, §39.29.7auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in aerarium delaturum.
他带回了五十二顶金冠,此外还有一百三十二磅黄金、一万六千三百磅白银;并在元老院宣布,财务官昆图斯·法比乌斯正在运送一万磅白银和八十磅黄金:他也将把这些上缴国库。
Magnus motus servilis eo anno in Apulia fuit.
那一年在阿普里亚发生了大规模的奴隶起义。
§39.29.8Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.
法官卢基乌斯·波斯图米乌斯掌管塔兰托行省。
§39.29.9is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit.
他对牧人阴谋进行了严厉的审判,这些人曾以强盗行径骚扰道路和公共牧场。
ad septem milia hominum condemnavit: multi inde fugerunt, de multis sumptum est supplicium.
他判处了将近七千人;许多人逃亡,许多人被处以极刑。
§39.29.10consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias profecti sunt.
执政官们因征兵在城里滞留了很长时间,终于出发前往各自的行省。