Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.28.1-39.28.13

腓力向罗马抗议不公并陈述过往功绩

第 1475 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

腓力国王向罗马使节们控诉了他们对自己所做的种种不公待遇,主张自己而非欧墨尼斯曾积极协助罗马并立下功绩,恳求罗马人不要进一步强夺他的领土。

§39.28.1ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus disserendi viam “non cum Maronitis” inquit “mihi aut cum Eumene disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi me impetrare iam diu animadverto.
腓力采取了与近日针对塞萨利人和佩莱比人完全不同的申辩方式,说道:“罗马人啊,我的争端不是与马罗尼亚人或与欧墨尼斯,而是现在与你们,我早已注意到,我从你们那里得不到任何公正。
§39.28.2civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura esset — sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita — sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
我认为,在停战期间背叛我的马其顿人城市应当归还给我,这并非因为那将是王国的重大扩张——因为它们既是小城镇,又位于最偏远的边境上——而是因为这一先例对于约束其余的马其顿人至关重要。
§39.28.3negatum est mihi.
这被拒绝了。
bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit consul et abducere copias inde coegit.
在埃托利亚战争中,我受执政官马尼乌斯·阿基利乌斯之命围攻拉米亚,当我在那里的工程和战斗中长期疲惫不堪,正准备跨越那座几乎已被攻克的城市的城墙时,执政官却将我召回,并强迫我从那里撤军。
§39.28.4ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis quam urbes.
作为对这一伤害的抚慰,我被允许收复塞萨利、佩莱比和阿塔马内斯人的一些堡垒,而非城市。
ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, paucos ante dies ademistis.
而这同样的东西,昆图斯·凯基里乌斯,你们在几天前也从我这里夺走了。
§39.28.5pro non dubio paulo sante, si diis placet, legati Eumenis sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me habere.
就在刚才,如果神明许可的话,欧墨尼斯的使使们还把由欧墨尼斯而非我来拥有安条克以前的财产视为理所当然的事。
id ego longe aliter iudico esse.
我对此的看法完全不同。
Eumenes enim non, nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno suo non potuit.
因为欧墨尼斯不仅在罗马人没有获胜的情况下无法保全自己的王国,甚至在罗马人没有参战的情况下也无法做到。
itaque ille vestrum meritum habet, non vos illius.
因此,是他欠了你们的恩情,而不是你们欠了他的。
§39.28.6mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro Antiochum in mercedem societatis sim aspernatus; §39.28.7hostemque ei me esse prius etiam quam M’. Acilius exercitum in Graeciam traiceret praetuli.
而至于我的王国,则远未到有任何部分面临危险的地步,以至于当安条克自愿许诺以三千塔兰特、五十艘甲板船以及我此前拥有的一切希腊城市作为结盟的报酬时,我都予以了拒绝;并且甚至在马尼乌斯·阿基利乌斯将军队运送到希腊之前,我就表明了我是他的敌人。
et cum eo consule belli partem, quamcumque mihi delegavit, gessi, §39.28.8et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui; §39.28.9nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter cetera pax quoque praestanda a barbaris erat.
而且与那位执政官一起,我承担了他委派给我的任何一部分战争,并且对下一任执政官卢基乌斯·西庇阿,当他决定通过陆路率军前往赫勒斯滂时,我不仅允许他穿过我们的王国,还修筑了道路,建造了桥梁,提供了粮草;不仅是通过马其顿,而且是通过色雷斯,在那里除了其他事务之外,还必须确保不受野蛮人的侵扰而维持和平。
§39.28.10pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos, Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure aut beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis?
鉴于我对你们的这一热忱,且不说功绩,罗马人啊,你们本应当以你们的慷慨为我的王国增加一些东西,并予以扩大和增益,还是应当像你们现在所做的那样,夺走我凭自身权利或凭你们恩赐所拥有的一切?
§39.28.11Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non restituuntur.
你们承认曾属于我王国的马其顿城市并没有归还。
Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit, et si diis placet, decem legatorum decretum calumniae impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui potest.
欧墨尼斯前来掠夺我,就像去掠夺安条克一样,并且,如果神明许可的话,他把十人使节团的法令作为其极其无耻的捏造的挡箭牌,而这一法令恰恰最能戳穿和驳倒他。
§39.28.12disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et Lysimachiam Eumeni dari.
因为那上面极其清楚明白地写着,赫尔松涅斯和利西马基亚被给予了欧墨尼斯。
ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit? quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut coepistis facere:
那么究竟在什么地方添加了埃诺斯、马罗尼亚以及色雷斯的城市呢? 他甚至不敢向他们提出这样的要求,难道却要在你们这里,就像从他们那里获得许可一样,来得到它吗? 在你们眼中,你们希望我处于何种地位,这非常重要。
§39.28.13sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me tanta iniuria dignum iudicetis.
如果你们意在像对待仇敌和对手一样迫害我,那就继续你们已经开始做的事吧:但如果对作为盟友和友好君我的我还有些许尊重,我请求你们,不要判定我理应遭受如此巨大的伤害。

词汇与语法注释

  1. 39.28.1nihil aequi — 修饰 nihil 的部分属格(整体属格)。字面意思是“公正之物中毫无…”。
  2. 39.28.5non, nisi vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent — 否定词 non 并非否定整个句子,而仅部分否定紧随其后的 nisi vicissent,以此构成“不仅是在罗马人没有获胜的情况下,甚至只要罗马人没有参战”的递进否定结构(相当于 non modo nisi..., sed nisi...)。
  3. 39.28.6mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit, ut ... sim aspernatus — 无人称句式 tantum abest ut ... ut ...(非但没有……反而……)的过去时形式。主语从句的 ut ulla pars ... fuerit 和结果从句的 ut ... sim aspernatus 均使用了完成时虚拟式(fuerit, sim aspernatus),用以强调历史事实。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.28.1-39.28.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.28.1-39.28.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。