§39.26.1Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam.
腓力为了让自己显得像个控告者而非被告,也从自己的申诉开始,抱怨说色萨利人用武力和武器攻占了多洛皮亚的梅内莱斯,而该地本属于他的王国;同样,皮埃里亚的佩特拉也被这同一批色萨利人和佩尔海比人夺取。
§39.26.2Xynias quidem, haud dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.
他还抱怨说,他们将毫无疑问属于阿托利亚城镇的克西尼亚斯划归给自己;并且将处于阿塔马尼亚统治下的帕拉凯洛伊斯,在毫无权利的情况下纳入了色萨利人的管辖范围。
§39.26.3nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, §39.26.4alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.
因为至于那些针对他企图伏击使节以及海上港口被频繁使用或被废弃的指控,说,前者是荒谬的,即他竟要为商人和船员选择前往哪些港口做出解释,而后者则违背了他的品性。
§39.26.5tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre: quem umquam verbo violatum esse?
在这么多年的时间里,使节们从未停止过向罗马将领或向罗马元老院呈递针对他的指控:然而曾有谁哪怕在言语上受到过侵犯?
§39.26.6semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis accident, non adici.
据说,曾有一次对前往昆克蒂乌斯路上的人设下了伏击:但他们遭遇了什么,却没有被提及。
quaerentium quod falso obiciant, cum veri nihil habeant, ea crimina esse.
这些指控不过是那些毫无事实根据、只是在寻找虚假借口进行控告之人的行径。
§39.26.7insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani, velut ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem: §39.26.8ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam vocis et linguae experiri et iactare sese insectatione et conviciis dominorum.
色萨利人正在不逊且无度地滥用罗马人民的宽大,就好像久旱逢甘霖一般,过于贪婪地痛饮着纯粹的自由:因此,他们就像那些出乎意料地突然获得释放的奴隶一样,在测试自己声音和舌头的放肆,并通过对主人的攻击和辱骂来炫耀自己。
§39.26.9elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani acceperunt.
随后,他因愤怒而冲动地补充说,并非所有日子的太阳都已经落山了;这一威胁性的发言,不仅色萨利人,连罗马人也认为是在针对他们自己。
§39.26.10et cum fremitus post eam vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse. §39.26.11consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium essent.
在这一发言之后引起的骚动终于平息下来,随后他向佩尔海比人和阿塔马尼亚人的使节回答说,他们所提及的那些城邦的情况是一样的:执政官阿基利乌斯和罗马人在这些城邦属于敌人时,将它们赏赐给了自己。
§39.26.12si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse: sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium sociorum iniuriam eos facturos.
如果那些赐予了恩惠的人想要收回他们自己的礼物,他知道自己必须退让;但他们为了讨好那些反复无常且毫无用处的盟友,将会对一个更好、更忠实的朋友造成伤害。
§39.26.13nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis, praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.
因为没有任何东西的感激比对自由的感激更短暂,特别是在那些因滥用自由而注定会将其败坏的人中间。
§39.26.14causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum finiri.
在审理了案情之后,使节们宣布,决定将马其顿的守备队从这些城市撤出,并将王国的边界限制在马其顿的古老疆界内。
de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
关于双方抱怨彼此造成的伤害,应如何在这些民族与马其顿人之间进行裁决,必须制定一套执行法律的法式。