§39.25.1ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, §39.25.2pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt.
在那里,当罗马使节坐于裁决者的席位,色萨利人、佩尔海比人和阿塔马尼亚人作为毋庸置疑的控告者,而腓力则如被告般为了听取控诉而就座时,这些使节团的首领们,各自根据自己的性格以及对腓力的好恶,或严厉或温和地进行了申诉。
§39.25.3in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, §39.25.4utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent — nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat —, an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent: §39.25.5ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.
而争议的焦点在于菲利普波利斯、特里卡、法洛里亚、埃乌里梅奈以及它们周围的其他城镇:即这些城镇既然本属于色萨利人的管辖,是否曾被阿托利亚人武力夺取并占有——因为众所周知腓力是从阿托利亚人手中夺回它们的——,还是这些城镇自古以来就属于阿托利亚人;因为据说,阿基利乌斯向国王让渡这些城镇的条件是:它们曾属于阿托利亚人,且它们是自愿加入阿托利亚人的,而不是因武力和武器被迫依附的。
§39.25.6eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.
关于佩尔海比人和马格内特斯人城镇的争端也属于同一种形式;因为阿托利亚人利用各种机会进行占领,混淆了所有人的权益。
§39.25.7ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac deserta redditurus esset: §39.25.8nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut redderet curasse.
在这些争议的事项之外,还增加了色萨利人的申诉,即即使这些城镇现在归还给他们,他也打算归还一个被掠夺和荒废的空城;因为据称,除了因战争灾祸而失去的人之外,他还将五百名青年领袖掳往马其顿,并滥用他们的劳动从事奴隶般的劳役;而且凡是他被迫归还给色萨利人的东西,他也设法让它们在毫无用处的状态下被归还。
§39.25.9Thebas Phthias unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis quaestuosum et frugiferum: ibi navibus onerariis comparatis regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent. negotiationem maritimam omnem eo avertisse.
他们声称,弗蒂奥提斯的底比斯曾是色萨利人唯一有利可图且成果丰硕的海上商埠;而国王通过准备货船,使其绕过底比斯直接驶向德米特里阿斯,从而将所有的海上贸易都转移到了那里。
§39.25.10iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint. violandis abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium.
甚至现在,他连因万民法而神圣不可侵犯的使节也毫不留情:对那些正在前往提图斯·昆克蒂乌斯处的人,他设下了伏击。
§39.25.11itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam hiscere audeat.
因此,全体色萨利人都陷入了极大的恐惧之中,以至于无论是在他们自己的城邦中,还是在部族共同的会议上,都没有人敢发出一点声音。
procul enim abesse libertatis auctores Romanos: lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis populi Romani.
因为自由的缔造者罗马人远在天边,而一个严酷的主人却紧贴在身边,阻碍他们享受罗马人民的恩惠。
quid autem, si vox libera non sit. liberum esse?
然而,如果言论不自由,又有什么是自由的呢?
§39.25.12nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam loqui.
如今,他们凭着对使节的信任和庇护,与其说是在说话,不如说是在叹息。
nisi provideant aliquid Romani, quo et Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum victum et se liberatos esse.
除非罗马人采取某种措施,以减轻邻近马其顿的希腊人的恐惧,并挫败腓力的嚣张气焰,否则他的被击败和他们的被解放都将是徒然。
§39.25.13ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum esse.
就像一匹不听话的顽化之马,应当用更严厉的缰绳来惩治他。
haec acerbe postremi, §39.25.14cum priores leniter permulsissent iram eius petentes, §39.25.15ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere sibi socios mallet.
最后发言的人措辞严厉地说了这些,而先发言的人则温和地平息了他的愤怒,恳求他原谅那些为自由发言的人,并放下主人的严酷,习惯于表现出盟友和友邦的姿态,并效仿罗马人民,因为罗马人宁愿用关爱而非恐惧来将盟友团结在自己身边。
§39.25.16Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem postulatio erat.
在听取了色萨利人的陈述后,佩尔海比人主张被腓力称为奥林匹亚斯的贡诺孔迪鲁姆曾属于佩尔海比,并要求将其归还给他们;关于马洛伊亚和埃里基尼乌姆也有同样的诉求。
§39.25.17Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et Poetneum.
阿塔马尼亚人则要求恢复自由,并要回雅典娜乌姆和波埃特内乌姆的堡垒。