§39.24.1his sedata in praesentia regis ira in Romanos est.
依靠这些举措,国王对罗马人的愤怒暂时得以平息。
numquam tamen remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque data fortuna esset, ad bellum uteretur.
然而,他从未放松在和平时期集聚实力的决心,以便一旦命运给予机会,就能将其用于战争。
§39.24.2vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit et nova multis locis instituit.
他不仅通过土地收成和海上港口关税增加了王国的财政收入,还重新开采了旧有且废弃的矿山,并在许多地方开设了新矿。
§39.24.3ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, §39.24.4sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
此外,为了恢复因战争灾难而流失的昔日人口,他不仅通过强制所有人生育和抚养孩子来增加本土种族的后代,还将大批色雷斯人迁入马其顿;在一段时间免于战争的安宁中,他倾注全部精力致力于增强王国的国力。
§39.24.5rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in Romanos.
随后,重新引起对罗马人愤怒的因由再次出现。
§39.24.6Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae erant, ut eas non neglegi satis appareret.
色萨利人和佩尔海比人关于其城市被他占领的申诉,以及国王欧墨尼斯使节关于色雷斯城镇被武力占领和人口被迁往马其顿的诉状,已被元老院听取,且显然并未被忽视。
maxime moverat senatum, §39.24.7quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant; minus Thessalos curabant.
最让元老院动摇的是,他们听说对方已经开始觊觎埃诺斯和马罗内亚的控制权;而对于色萨利人,他们倒不太关心。
§39.24.8Athamanes quoque venerant legati, non partis amissae, non finium iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque regis venisse; et Maronitarum exsules venerant, §39.24.9pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse Philippi.
阿塔马尼亚人的使节也来了,他们并非抱怨失去部分领土或边界,而是抱怨整个阿塔马尼亚已归于国王的司法和支配之下;马罗内亚的流亡者也来了,他们因反抗皇家驻军、捍卫自由事业而被驱逐:这些人报告说,不仅马罗内亚,连埃诺斯也在腓力的控制之下。
§39.24.10venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant: §39.24.11civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos fuisse; §39.24.12Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse; §39.24.13armis subactos parere.
腓力也派来了使节澄清这些事情,他们坚称,若无罗马将领的许可,他们什么也没有做:宣称色萨利人、佩尔海比人、马格内特斯人的城邦,以及与阿米南德罗斯在一起的阿塔马尼亚部族,都曾与阿托利亚人处于相同的境地;在国王安条克被击退后,忙于围攻阿托利亚城市的执政官曾派腓力去收复这些城邦;如今他们被武力征服,因而顺从。
senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium.
元老院为了不在国王缺席时做任何决定,派出了昆图斯·凯基利乌斯·梅特鲁斯、马尔库斯·拜比乌斯·塔姆菲卢斯、提比里乌斯·塞姆普罗尼乌斯作为使节去裁决这些争议。
§39.24.14quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus, quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.
在他们即将到达之际,在色萨利的坦佩为所有与国王有争议的城邦召集了一次会议。