Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.19.1-39.19.7

告发者的赏赐与凯里尼乌斯的监禁

第 1466 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

元老院决议向揭发巴克科斯秘仪的功臣普布利乌斯·埃布蒂乌斯和希斯帕拉·费凯尼亚提供金钱赏赐与法律特权,并下令严密关押关键嫌疑人米尼乌斯·凯里尼乌斯。

§39.19.1aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus consultum factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius quaestionibus perfectis Romam redisset.
随后,根据执政官奎因图斯·马尔基乌斯的提议,通过了另一项与此相关的元老院决议:关于那些被执政官视为告发者的人,在斯普里乌斯·波斯图米乌斯完成调查并返回罗马后,应将未决事态重新提交给元老院裁决。
§39.19.2Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt, magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis consciscendae locum haberet.
他们决议将坎帕尼亚人米尼乌斯·凯里尼乌斯送往阿尔德亚戴上锁链关押,并预先吩咐阿尔德亚的政务官们,要以更严密的监视看管他,不仅为了防止他逃跑,也为了不让他有自杀的机会。
Sp. Postumius aliquanto post Romam venit: §39.19.3eo referente de P. Aebutii et Hispalae Feceniae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent, §39.19.4senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum adsignaret; §39.19.5utique Feceniae Hispalae datio, deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui eam duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset; §39.19.6utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset.
斯普里乌斯·波斯图米乌斯在不久后抵达罗马:在他的提议下,关于普布利乌斯·埃布蒂乌斯和希斯帕拉·费凯尼亚的奖赏问题(由于他们的协助,巴克科斯秘仪才得以被揭发),元老院决议:都市财务官应从国库中分别给他们每人十万阿斯铜币;执政官应与平民护民官商议,在最早的机会向平民会提出法案,使普布利乌斯·埃布蒂乌斯的军役被视为已服满,从而不违背其意愿服兵役,监察官也不得违背其意愿向其分配公有马匹;此外,费凯尼亚·希斯帕拉应享有财产赠予、减损、宗族外通婚、以及选择监护人的权利,就像丈夫在遗言中赠予她这些权利一样;她有权嫁给自由市民,且娶她的人不应因此而受到任何损失或耻辱;而且,现任及未来的执政官与法务官应予以关照,不使该妇人受到任何侵害,并确保其安全。
id senatum velle et aequum censere, ut ita fieret.
元老院期望并认为如此行事是公正的。
§39.19.7ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.
所有这些条款均已提交平民会并根据元老院决议得以通过;至于其他告发者的免责与奖赏,则交由执政官全权处理。

词汇与语法注释

  1. §39.19.1integra res — 字面意为“未动之物”,在此指案件在未作任何先决性定夺、元老院仍保有完全自由裁决权的状态下重新提交。
  2. §39.19.2Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum — 动形容词 `mittendum` 和 `praedicendum`(省略了 `esse`)构成了被动义务的对格不定式结构,作为主句动词 `censuerunt`(“他们决议”)的直接宾语。
  3. §39.19.5deminutio — 在罗马法中,这指财产的减损或让渡(或指身份地位变更的 `capitis deminutio`)。这代表了赋予该女性的特殊法律特权,允许她自主进行通常需要监护人同意方可履行的法律行为。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.19.1-39.19.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.19.1-39.19.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。