§39.14.1peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
完成密告后,她再次跪倒在苏尔皮基娅的膝前,重复同样的请求,求她将自己送走。
§39.14.2consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala immigraret.
执政官请求岳母腾出房屋的一部分,以便希斯帕拉搬进去。
cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.
于是把主屋上方的一间阁楼分配给了她,通往公道的楼梯被锁死,出入口改向住宅内部。
§39.14.3res omnes Feceniae extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus.
费塞妮娅的所有财产被立即移了过去,她的家仆也被召来,而埃布提乌斯则被命令搬到执政官的一位庇护民家中。
ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent.
如此,当两名密告者都在掌握之中后,波斯图米乌斯将此事提交给元老院,按顺序陈述了所有情况:起初被举报的事,以及随后由他自己调查出的事。
patres pavor ingens cepit, §39.14.4cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, tum privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
元老院议员们陷入了巨大的恐慌之中,既从公家立场出发,担心这些阴谋和夜间集会会带来某种隐秘的危害或危险;又出于私人考虑,担心自己的亲属中会有人牵连进这一罪行。
§39.14.5censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
元老院决议应当向执政官致谢,因为他以非凡的细致调查了此事,且未引起任何骚动。
§39.14.6quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac Feceniae ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent;
随后,他们将关于巴克科斯秘仪和夜间祭祀的临时调查委派给执政官;并命令他们确保此事不会给密告者埃布提乌斯和费塞妮娅带来危害,并用赏金招募其他密告者。
§39.14.7sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti, §39.14.8ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse.
这些祭祀的司祭,无论是男是女,不仅要在罗马,还要在所有的集市和会所中予以搜捕,以便由执政官处置;此外,还要在罗马城颁布告示,并在整个意大利发布敕令,任何已入会巴克科斯秘仪的人,不得为了祭祀而聚集或会合,也不得进行任何此类宗教仪式。
ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur.
首先,对于那些为了实施淫邪或丑行而聚集或共谋的人,必须展开调查。
haec senatus decrevit.
元老院作出了这些决议。
§39.14.9consules aedilibus curulibus imperarunt, ut sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent, ne qua sacra in operto fierent.
执政官们命令库鲁尔市政官搜捕该祭祀的所有司祭,并将其拘留在自由牢房中等待调查;平民市政官则要监视,不让任何祭祀在秘密场所进行。
§39.14.10triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per urbem servarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab incendiis caveretur; adiutores triumviris quinqueviri uti cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis praeessent.
刑事三司官被授权在全城布防巡夜,并防范任何夜间集会的发生,同时预防火灾;作为三司官的助手,五司官应当在台伯河此岸各自负责自己区域的建筑物。