Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.15.1-39.15.14

波斯图米乌斯在民会谴责巴克科斯秘仪的演说

第 1462 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官波斯图米乌斯在大会上完成庄严的祈祷后,开始发表发人深省的演说,揭露巴克科斯阴谋的实情与危险。他警告称,这些在夜间进行的男女混杂的集会正在腐蚀罗马青年,并对国家构成巨大的威胁。

§39.15.1ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur, magistratus solent, peregisset consul, ita coepit. §39.15.2“nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent,
当政务官们被派往执行这些任务后,执政官们登上了讲坛。 在召集了公民大会之后,执政官履行了政务官在向民众发表讲话前习惯于预先念诵的庄严祈祷词,随后便如此开始说道: “罗马公民们,对于任何一次大会而言,向神明作出的这一庄严共同祈祷,都从未像现在这样不仅如此适宜,而且如此必要。
§39.15.3non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
这一祈祷旨在提醒你们,这些才是你们的祖先确立起来让你们去崇拜、敬畏和祈求的神明,而不是那些通过堕落和外来的宗教俘获人心,仿佛用复仇女神的刺棒将人们驱使向一切罪行和一切欲望的神明。
§39.15.4equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio.
说实在的,我既不知道该隐瞒什么,也不知道该说出多少。
si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor.
如果你们对某些事情一无所知,我担心会留有疏忽的余地;如果我揭露一切,我担心会给你们带来过度的恐慌。
quidquid dixero, §39.15.5minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse: ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis.
不论我说了什么,请你们记住,这与事情的残暴和严重程度相比,都是说得不够充分的。 我们将竭尽全力,以便足以让大家提高警惕。
§39.15.6Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare: §39.15.7alios deorum aliquem cultum, alios concessum ludum et lasciviam credere esse, et qualecumque sit, ad paucos pertinere.
我确信你们不仅通过传闻,而且还通过响彻全城的夜间喧闹和嚎叫,得知了巴克科斯秘仪早已遍及整个意大利,且如今也存在于城内的许多地方,但你们却不了解那究竟是什么事情:有的人相信这是对某位神明的崇拜,有的人则相信这是一种被允许的游玩和放荡,并且无论它是什么,都只关系到少数人。
§39.15.8quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint.
至于他们人数的众多,如果我说有成千上万的人,除非我同时说明他们是谁以及是什么样的人,否则你们必然会立刻陷入恐慌。
§39.15.9primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti.
因此,首先,大部分是妇女,而这也是这一祸害的源头;其次是与女性极其相似的男性,他们既是被玷污者也是玷污他人者、狂热者,因失眠、酒精、夜间的喧闹和叫喊而神志不清。
§39.15.10nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium habet, quod in dies plures fiunt.
这一阴谋目前虽无力量,但它的力量却有着巨大的增长,因为他们人数与日俱增。
§39.15.11maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse debere.
你们的祖先甚至不希望你们自己偶然或随意地聚集,除非是因为大会的缘故,城堡上插起旗帜,军队被带领出来,或者是护民官向平民宣布了会议,或者是某位政务官召集了公民大会;并且,他们认为,凡是有群众聚集的地方,那里就应当有群众的合法管理者。
§39.15.12quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac virorum esse creditis?
那么,你们认为那些起初在夜间、进而男女混杂的集会,会是什么性质的呢?
§39.15.13si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat.
如果你们知道这些男子是在什么年龄入会的,你们不仅会同情他们,而且还会感到羞耻。
hoc sacramento initiatos iuvenes milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario eductis arma committenda?
罗马公民们,你们认为通过这种誓言入会的青年应该被录用为士兵吗? 应该把武器托付给这些从猥亵的圣所里带出来的男人吗?
§39.15.14hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac liberorum vestrorum ferro decernent?
这些身上沾满自己和他人丑行的人,会为了你们妻子和孩子的贞洁,而用刀剑去战斗吗? ”

词汇与语法注释

  1. 39.15.4si aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor — 主句动词 vereor(恐惊)位于句末,共同支配两个带有对比性质的条件句(si...)以及由 ne 引导的虚拟式名词从句。
  2. 39.15.6Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos... certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare — 整句句法由 certum habeo 支配的两个并列“对格+不定式”结构(以 vos 为逻辑主语的 accepisse 与 ignorare)构成。其中 Bacchanalia... esse 本身作为 accepisse 的宾语从句。
  3. 39.15.9is fons — 指示代词 is 指代前文所述“大部分是妇女”这一事实,但受表语名词 fons(阳性单数)的性别影响,同化为阳性单数形式。
  4. 39.15.13non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat — 表示情感的无人称动词 misereat 与 pudeat 的句法结构:以对格(vos)表示感受情感的主体,以属格(eorum)表示产生该情感的原因。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.15.1-39.15.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.15.1-39.15.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。