Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.13.1-39.13.14

希斯帕拉供述巴克科斯秘仪内幕

第 1460 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

希斯帕拉向执政官吐露了巴克科斯秘仪的淫乱内幕与恐怖行径,指出其信徒人数众多,甚至包括部分贵族。

§39.13.1mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et eam primo orare coepit, §39.13.2ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse.
那妇人确信,而事实也的确如此,正是埃布提乌斯泄露了秘密,便倒在苏尔皮基娅的脚下,开始首先恳求她,不要让一个释奴女与她的情人之间的谈话,不仅变成一件严肃的事情,而且变成一件关乎生死的重罪。 她声称,自己说出那些话是为了吓唬他,而不是因为她知道什么。
§39.13.3hic Postumius accensus ira tum quoque ait eam cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
此时,波斯图米乌斯怒火中烧,说她甚至在这时还以为自己是在和情人埃布提乌斯开玩笑,而没有意识到自己是在一位极庄重的妇人宅邸中、与一位执政官说话。
et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.
苏尔皮基娅则扶起战栗的她,一边安抚鼓励她,一边平息女婿的逆火。
§39.13.4tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset, §39.13.5magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
她终于恢复了镇定,在痛斥了埃布提乌斯的背信弃义之后——他竟然对一个对他有莫大恩惠的人给予了这样的回报—— 她说,自己对那些神灵的恐惧固然很大,因为她要泄露他们隐秘的秘仪,但对那些会亲手将她这个告密者撕成碎片的凡人的恐惧,则要大得多。
§39.13.6itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.
因此,她请求苏尔皮基娅和执政官将她送到意大利境外的某个地方,使她能在那里安全地度过余生。
§39.13.7bono animo esse iubere eam consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret.
执政官安慰她,让她放心,并表示他会亲自安排,使她能在罗马安全地居住。
§39.13.8tum Hispala originem sacrorum expromit.
于是,希斯帕拉吐露了这些祭祀的起源。
primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum.
起初,她说,那只是女性的圣所,没有任何男子被允许进入。
tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vice matronas creari solitas.
一年中有三个固定的日子,在白天进行巴克科斯秘仪的入会仪式;女祭司通常轮流由已婚妇女担任。
§39.13.9Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et viros eam primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.
坎帕尼亚的女祭司帕库拉·安尼亚,仿佛受神灵指引一般,改变了这一切:因为她首先接纳了男子入会,即她自己的儿子米尼乌斯和赫伦尼乌斯·塞里尼乌斯;她把白天的祭祀改为夜间,并且把一年中仅有的三天入会日,改为每个月各有五天。
§39.13.10ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum.
自从此祭祀变得男女混杂,男子与女子混在一起,又加上了夜间的纵欲放荡,那里便没有任何罪行和丑事未被犯下。
plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra.
男子之间互相通奸的丑行比女子之间还要多。
§39.13.11si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari.
如果有人不太能忍受这种耻辱,或者对犯罪不够积极,就会被当作祭品宰杀。
nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
不把任何事视为不义,这就是他们之间至高无上的宗教准则。
§39.13.12viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
汉子们仿佛丧失了理智,狂热地摇晃着身体,吟唱着神谕;已婚妇女们则扮作巴克科斯信女的模样,披散着头发,手持燃烧的火炬奔向台伯河,将火炬浸入水中,再提出来时火焰依然不灭,因为火炬中含有生硫黄和石灰。
§39.13.13raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos ex conspectu in abditos specus abripiant: §39.13.14eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint.
那些被绑在机关上、从人们的视线中被劫持到隐秘洞穴里的人,被声称是“被神灵劫走了”:这些人正是那些既不愿参与同盟起誓、又不愿同流合污犯罪、也不愿顺从遭受蹂躏的人。
multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam viros feminasque.
其人数极其庞大,如今几乎已成了另一个“人民”;其中不乏某些贵族的男女。
biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.
在最近两年里,规定了不得接纳任何超过二十岁的人入会,因为他们专门猎取那些易受欺骗且顺从淫行的年龄。

词汇与语法注释

  1. §39.13.2ne... vellet — 紧跟在动词 "orare" 后面的否定目的从句(意志虚拟式),表示“恳求她(Sulpicia)不要希望……”。
  2. §39.13.3attollere... adhortari... lenire — 历史不定式,其作用相当于直说法的未完成过去时(attollebat, adhortabatur, leniebat),用于生动地描述过去持续发生动作。
  3. §39.13.4optime de ipso meritae — 源自短语 "de aliquo bene mereri"(对某人有恩、对某人有贡献)的完成时分词,此处为阴性单数与格,指希斯帕拉(Hispala),作为 "rettulisset" 的间接宾语。
  4. §39.13.12quia vivum sulpur cum calce insit — 虽然是由表示原因的 "quia" 引导的从句,但由于处于希斯帕拉的间接引语中,因此使用了虚拟式 "insit"(间接引语中的虚拟式)。
  5. §39.13.14biennio proximo — 表示“时间范围”的夺格,意为“在最近的两年之内”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.13.1-39.13.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.13.1-39.13.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。