Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §39.12.1-39.12.8

执政官传唤并审问希斯帕拉

第 1459 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官波斯图米乌斯确信了举报的可靠性,在遣走埃布提娅后召来释奴女希斯帕拉,试图审问她关于巴克科斯节夜间祭祀的情况,但她因极度恐惧而起初守口如瓶。

§39.12.1satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque esse quae percunctari vellet.
执政官认为关于埃布提乌斯的情况已得到了充分证实,且举报者并非满口虚言,于是在遣走埃布提娅后,请求他的岳母将同样住在阿文提诺山、在邻里间颇具名声的释奴女希斯帕拉召到身边,因为她也是他想要审问的人。
§39.12.2ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit, prope exanimata est.
希斯帕拉因这道召令而惶恐不安,因为她不知何故竟被召到如此高贵庄重的妇人面前。 当她在前廊看到侍从官们、执政官的随从以及执政官本人时,几乎吓得魂飞魄散。
§39.12.3in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere; fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet;
在她被带入内室,且有岳母在场后,执政官对她说,如果她能下定决心说出真话,就不必害怕;她大可从苏尔皮基娅——如此高尚的妇人,或者从他自己这里得到安全的保证。
§39.12.4expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro nocturno solerent fieri.
让她向自己吐露,在斯蒂姆拉的圣林中,巴克科斯节的夜间祭祀里通常会发生什么。
§39.12.5hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem cepit, ut diu hiscere non posset.
一听到这话,极大的恐惧和全身的战栗便席卷了这名妇人,以至于她久久无法开口。
§39.12.6tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi fiat scire.
终于,她恢复了镇定,说道,自己还是个小女孩、当女奴的时候,曾随女主人一起加入了秘仪;但自她获释以来的数年间,对那里发生的事一无所知。
iam id ipsum consul laudare, §39.12.7quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide expromeret.
此时,执政官对这一点本身表示赞许,因为她没有否认自己曾加入秘仪;但执政官敦促她,也要以同样的诚实吐露其余的事情。
§39.12.8neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia exposuisse, qui ab illa audisset.
当她否认自己知道更多时,执政官说,如果她被别人揭穿,与她自己主动招认相比,她将无法获得同样的宽恕或恩惠;因为那个从她那里听闻此事的人,已经向他坦白了一切。

词汇与语法注释

  1. §39.12.1satis exploratum ... ratus — exploratum 是完成时分词的中性单数形式,在此省略了 esse,构成无人称不定式结构 exploratum esse,作为 ratus(认为)的宾语,意为“认为(关于埃布提乌斯的情况)已得到了充分证实”。
  2. §39.12.6puellam admodum se ancillam initiatam — 这是由 ait 引导的带对格的不定式结构(省略了 esse,即 initiatam [esse])。其逻辑主语对格 se 带有同格语 puellam admodum(一个小女孩)和 ancillam(女奴),意为“自己还是个小女孩、当女奴的时候加入了秘仪”。
  3. §39.12.8non eandem ... si coarguatur ... ac per se fatenti — 这是一个使用 eandem ... ac ...(与……不同/不一样)的比较结构。这里将条件从句 si coarguatur ab alio(如果被别人揭穿)与与格分词 per se fatenti(主动招认的人)进行对比,意为“(如果被别人揭穿而获得的)宽恕或恩惠,与主动招认的人所获得的将不相同”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §39.12.1-39.12.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:39.12.1-39.12.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。