§39.11.1postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse.
他回到家后,母亲便提起那天以及随后几天里,关于祭祀应该做些什么。 他声称自己绝不做其中的任何一件事,也无意加入秘仪。
§39.11.2aderat sermoni vitricus.
继父当时也在场旁听。
confestim mulier exclamat Hispalae concubitu calere eum decem noctes non posse; illius excetrae delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec deorum verecundiam habere.
妇人立刻大声叫嚷道,他连十个夜晚都离不开希斯帕拉的怀抱,被那个毒妇的甜言蜜语和毒药所蛊惑,对母亲、继父以及神明都毫无敬畏。
iurgantes hinc mater, hinc vitricus cum quattuor eum servis domo exegerunt.
母亲在这一边,继父在另一边,一边辱骂,一边派了四个奴隶将他赶出了家门。
§39.11.3adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
于是,年轻人投奔了他的姑姑埃布提娅,并向她讲述了自己被母亲驱逐的原因。 随后,在姑姑的建议下,他于次日摒退旁人,向执政官波斯图米乌斯禀报了此事。
§39.11.4consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.
执政官打发他回去,命他三天后再来;他自己则向他的岳母——一位庄重高尚的妇人苏尔皮基娅打听,是否认识一位住在阿文提诺山、名叫埃布提娅的老妇。
§39.11.5cum ea nosse probam et antiqui moris feminam respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium ad eam, ut veniret.
当她回答说认识,并称赞她是一位品行端正、恪守古风的妇人时,执政官说自己需要与她会面,请岳母派人送信去,请她过来。
§39.11.6Aebutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post, velut forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio infert.
埃布提娅应召来到苏尔皮基娅处。 不久,执政官仿佛偶然路过一般加入进来,并提起了关于埃布提乌斯——即她兄弟之子的闲话。
§39.11.7lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit, qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc esset, eiectus a matre, quod probus adulescens — dii propitii essent — obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.
妇人顿时热泪盈眶,开始哀怜起这个年轻人的不幸遭遇。 他被最不该夺走他财产的人剥夺了家产,被母亲驱逐出门,如今正借住在她家里,只因为这个品行端正的年轻人——愿神明保佑——不愿加入传闻中那些淫邪的秘仪。