§39.10.1haec amoris pignora cum essent, nec quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum adulescens vetat eam mirari, si per aliquot noctes secubuisset: §39.10.2religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.
既然这些都是爱情的证物,而且他们彼此之间毫无隐瞒,年轻人便开玩笑地告诉她,如果他连续几个晚上独宿,也不要感到惊讶:说是出于宗教原因,为了从为他康复所许的誓愿中解脱出来,他想加入巴克科斯的秘仪。
id ubi mulier audivit, perturbata “dii meliora!” inquit: mori et sibi et illi satius esse quam id faceret;
妇人一听此言,惊慌失措地说道:“神明保佑,莫要如此! 无论是对你还是对我,死也比做那件事要好。
et in caput eorum detestari minas periculaque, qui id suasissent.
”并且她诅咒那些提出此建议的人,愿威胁和危险落到他们的头上。
§39.10.3admiratus cum verba tum perturbationem tantam adulescens parcere exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico imperasse.
年轻人对她的言辞和如此巨大的恐慌都感到惊讶,便叫她不要再发咒,并说这是他的母亲在继父同意下命令他做的。
“vitricus ergo” inquit “tuus — §39.10.4matrem enim insimulare forsitan fas non sit — pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat. ”
她说:“那么,你的继父—— 因为指责你的母亲或许是不体面的——正急于通过这件事,去毁灭你的纯洁、声誉、希望和生命。
§39.10.5eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda enuntiasset, ancillam se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam numquam eo accessisse.
” 面对越发诧异并追问事情真相的他,她首先祈求众位男神和女神的宽恕与谅解,因为她出于对他的爱,被迫说出了本应保密的事情。 接着她说,自己曾作为女奴陪同女主人进入过那个圣所,但成为自由人后,她从未接近过那里。
§39.10.6scire corruptelarum omnis generis eam officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.
她知道那里是一切堕落的温床;而且这两年来已经确证,那里接纳的入会者中没有一个超过二十岁。
§39.10.7ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus.
每当有人被带入,就像祭品一样被移交给祭司。
eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
祭司们将他们带到一个四周回荡着哀号声、合奏歌声以及手钹和手鼓敲击声的地方,以便在强行施加暴行时,无法听到受害者呼救的声音。
§39.10.8orare inde atque obsecrare, ut eam rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, deinde facienda essent.
于是她恳求并哀求他,无论如何要摆脱这件事,不要让自己坠入深渊,在那里,首先必须默默承受一切难以言喻的耻辱,接着还必须亲手去干那些勾当。
§39.10.9neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.
直到年轻人向她保证自己会远离这些仪式,她才放他离去。