Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.7.1-38.7.13

阿姆布拉基亚的坑道攻防与熏烟御敌

第 1394 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

珀尔修斯解围撤退,而罗马人在阿姆布拉基亚因无法攻破城墙,开始挖掘秘密坑道。阿姆布拉基亚人通过在城内挖掘壕沟进行对抗,从而引发了地下战斗以及使用熏烟的新型防御手段。

§38.7.1Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
珀尔修斯听说埃托利亚人逼近,便放弃了对正在围攻的城市的包围,仅在蹂躏了田野后便离开安菲洛希亚,返回马其顿。
§38.7.2et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae.
沿海地区的掠夺也将埃托利亚人从那里召回。
Pleuratus,Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat.
伊利里亚国王普鲁拉图斯率领六十艘快速船进入科林斯湾,并加入了位于帕特雷的阿开亚人的船只,蹂躏了埃托利亚的沿海地区。
§38.7.3adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.
针对他们,派出了千名埃托利亚士兵,无论舰队沿着海岸的曲折绕向何处,他们都通过更短的捷径前去迎击。
§38.7.4et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant; §38.7.5nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
与此同时,在阿姆布拉基亚的罗马人通过在多处用破城槌撞击城壁,已经使城市相当一部分暴露出来,然而他们仍无法攻入城内;因为他们以同样的迅速在被毁城墙原址上筑起新墙,且站在废墟上的武装士兵起到了防壁的作用。
§38.7.6itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
因此,由于公开的武力让执政官的计划进展甚微,他决定从预先用棚屋遮盖的地方挖掘一条隐秘的坑道;在一段时间里,由于他们日夜不停地工作,不仅在地下挖掘,而且运出泥土,成功地隐瞒了敌人。
§38.7.7cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt.
突然耸立的一堆泥土成为了市民发现工程的线索,他们因害怕城墙已被挖空而开辟了通往城内的通道,开始在城墙内侧、正对那些被棚屋遮盖的工程的地方挖掘一条壕沟。
§38.7.8cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
当壕沟达到坑道底部可能达到的深度时,他们保持安静,在多处贴耳倾听,捕捉挖掘者的声音。
§38.7.9quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis: momento enim ad inane suspenso furculis ab hostibus muro pervenerunt.
一旦听到声音,他们便开辟了一条直通坑道的通路,这并不是一件难事:因为转瞬间,他们就到达了敌人用支柱悬空支撑在空洞之上的壁障。
§38.7.10ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
两个工程在那里交汇,由于从壕沟通往坑道的路已经敞开,起初他们用工作时使用的铁制工具,接着武装士兵也迅速跟进,在地下展开了秘密的战斗;随后,由于阿姆布拉基亚人根据需要阻断坑道,时而拉起粗毛布,时而急忙用门挡住,战斗变得不再那么激烈。
§38.7.11nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res.
针对坑道里的人,他们还想出了一个不费多大功夫的新奇办法。
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
他们制作了一个底部钻孔的木桶,以便能插入一根大小适中的管子,还有一根铁管和桶的铁盖,铁盖本身也有多处穿孔。
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
他们在这桶里填满细羽毛,将桶口朝向坑道放置。
§38.7.12per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
透过盖子的孔洞,伸出了被称为萨里沙的极长长矛,用以驱逐敌人。
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
他们将风箱安装在管子的一端,通过吹风点燃了放入羽毛中的微弱火星。
§38.7.13inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
随后,不仅有大量的烟雾,而且由于羽毛烧焦而产生的带有恶臭的刺鼻烟雾充满了整个坑道,几乎没有人能在里面待下去。

词汇与语法注释

  1. 38.7.2quae Patris erant navibus — quae Patris erant 是关系从句,修饰 navibus(夺格,与 adiunctis 连用)。Patris 是希腊城市帕特雷(Patrae)的单数属格(表示地点的属格),意为“在帕特雷的”。
  2. 38.7.6fefellere hostem — fefellere 是完成时 fefellerunt 的收缩形。动词 fallere 接宾格(此处为 hostem),表示“在未被……察觉的情况下做某事”。此处指分词 fodientes(挖掘)和 egerentes(运出)的动作是在敌人未察觉的情况下进行的。
  3. 38.7.9ad inane suspenso furculis ab hostibus muro — 独立夺格结构(muro suspenso)。ad inane 意为“在空洞上方”,描述了罗马人在挖掘坑道时,为了防止上方的城墙塌陷而用“支柱(furculis)支撑着”的状态。
  4. 38.7.10intersaepientibus cuniculum — 伴随现在分词的独立夺格结构,省略了逻辑主语(阿姆布拉基亚人)。接下来的 nunc... nunc... 从句说明了阻断坑道的具体手段。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.7.1-38.7.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.7.1-38.7.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。