§38.6.1tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli adgressi sunt:
如前所述,罗马人在皮里翁的三个地方建有攻城工程,埃托利亚人同时袭击了所有这些工程,但既没有同样的准备,也没有同样的威力。
§38.6.2alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.
有些人拿着燃烧的火把,有些人拿着麻屑、沥青和火矢,在整个战线被火焰照亮中抵达。
§38.6.3multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum, arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.
他们在第一次突袭中压倒了许多守卫;随后,当呐喊声和混乱传到营地,且执政官发出信号后,他们拿起武器,从所有的城门涌出以提供援助。
§38.6.4ferro ignique gesta res; ab duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum.
战斗是用刀剑和火焰进行的;在其中两个地方,由于他们的尝试徒劳无功,与其说是进入了战斗,不如说只是尝试了一下,埃托利亚人便撤退了;然而,一场激烈的战斗倾注在了一个地方。
§38.6.5ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur et prope certa fovebant spe iam Nicandrum ex composito adfore et terga hostium invasurum.
在那里,两位将领尤波莱莫斯和尼科达莫斯在不同的位置鼓励着战斗人员,并怀着近乎确信的希望,认为尼坎德罗斯即将按照约定抵达并袭击敌人的后方。
§38.6.6haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, §38.6.7postquam nullum ex composito signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis.
这件事在一段时间内支撑着战斗人员的斗志;然而,当他们没有从自己人那里收到约定的信号,并看到敌人的数量不断增加时,感到被抛弃的他们开始更加缓慢地进攻;最后,他们放弃了行动,在退路已几乎不安全的情况下,在逃跑中被逼回了城内,虽然部分攻城工程被烧毁,但他们被杀的人数比他们自己所击杀的人数还要多得多。
quodsi ex composito acta res fuisset, haud dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.
但如果事情是按照约定进行的,毫无疑问,至少有一处的工程是可以被攻陷的,并能给敌人造成巨大的杀伤。
§38.6.8Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.
阿姆布拉基亚人以及城内的埃托利亚人不仅放弃了那个夜晚的尝试,而且在接下来的时间里,也由于仿佛被自己人背叛一般,在面对危险时变得更加消极。
§38.6.9iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.
再也没有人像以前那样突袭敌人的哨所,而是部署在城墙和塔楼上,安全地进行战斗。