§38.7.1Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.
ペルセウスはアエトリア人たちが近づいていると聞くと、攻撃していた都市の包囲を放棄し、領地を略奪しただけでアムフィロキアを去り、マケドニアへ戻った。
§38.7.2et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae.
また、沿岸地方の略奪がアエトリア人たちをそこから呼び戻した。
Pleuratus,Illyriorum rex, cum sexaginta lembis Corinthium sinum invectus adiunctis Achaeorum quae Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat.
イルリア人の王プレウラトゥスは、60隻の快速船を率いてコリントス湾に進入し、パトライにあったアカイア人の船を加えて、アエトリアの沿岸部を荒らしまわっていた。
§38.7.3adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.
これに対して、千人のアエトリア兵が派遣され、艦隊が海岸の湾曲に沿って移動する先々へ、より短い近道を通って先回りした。
§38.7.4et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;
一方、ローマ軍はアムブラキアにおいて、多くの場所で破城槌で城壁を叩くことによって、都市の少なからぬ部分を露出させていたが、それでも市内に侵入することはできなかった。
§38.7.5nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.
というのも、破壊された壁の代わりに同様の素早さで新しい壁が築かれ、また、がれきの上に立つ武装兵たちが防壁の役割を果たしていたからである。
§38.7.6itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum occultum vineis ante contecto loco agere instituit;
それゆえ、公然たる武力によっては執政官の計画がほとんど進展しなかったため、彼は、あらかじめウィネアで覆われた場所から隠し坑道を掘り進めることを決定した。
et aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.
そしてしばらくの間、昼も夜も作業に従事する中で、彼らは地中を掘るだけでなく、土を運び出すことによっても、敵に気づかれることなく作業を続けた。
§38.7.7cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum erat, ducere instituunt.
突然盛り上がった土の山が、町の人々にとって作業の目印となった。 そして、すでに城壁が下から掘り崩されて市内への道が作られてしまったのではないかと恐れた彼らは、城壁の内側で、ウィネアで覆われていたあの作業場所の向かいに、堀を掘ることを開始した。
§38.7.8cuius ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
その深さが、坑道の最底面があると思われる高さに達したとき、彼らは沈黙を守り、いくつかの場所で耳を澄まして、掘り進める者たちの音を聞き取ろうとした。
§38.7.9quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit magni operis: momento enim ad inane suspenso furculis ab hostibus muro pervenerunt.
その音を聞き取ると、彼らは坑道へとまっすぐ通じる道を開いたが、それは大した手間ではなかった。 というのも、瞬く間に、敵によって支柱で空洞の上に支えられていた壁に達したからである。
§38.7.10ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
そこで両方の工事が交わり、堀から坑道への道が開かれると、最初は作業で使っていた鉄製道具そのもので、次いで武装兵たちも迅速に進入して、地中で人知れぬ戦闘を繰り広げた。
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
その後、アムブラキア兵が望む場所で、ある時は粗布を引き伸ばし、ある時は扉を急いで遮るように置くことで坑道を遮断したため、その戦闘は沈静化した。
§38.7.11nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant, excogitata res.
また、坑道の中にいる者たちに対抗するために、大した手間のかからない新しい工夫が考案された。
dolium a fundo pertusum, qua fistula modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt.
彼らは、適度な太さの管が挿入できるように底に穴を開けた樽と、鉄製の管、およびそれ自体が多くの場所に穴を開けられた鉄製の樽の蓋を作った。
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
彼らは、この樽に細かい羽毛を満たし、その開口部を坑道の方へ向けて設置した。
§38.7.12per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad summovendos hostes eminebant.
蓋の穴からは、敵を退けるために、サリサと呼ばれる非常に長い槍が突き出ていた。
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
彼らは、羽毛の中に入れられたかすかな火種を、管の端に取り付けられた鍛冶用の鞴で風を送ることによって燃え上がらせた。
§38.7.13inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
そこから、大量の煙だけでなく、燃えた羽毛の不快な臭いによるさらに刺激的な煙が坑道全体に充満したため、内部にはほとんど誰もとどまっていることができなかった。