§38.5.1consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus.
执政官如今既完成了用于围困城市的包围壁,也完成了准备移向城墙的攻城器械,于是同时从五个地方对城墙发动了进攻。
§38.5.2tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem.
他将其中三个器械以等距离安置在被称为皮里翁的地方,因为从平原到该处的通道较为容易,一个安置在阿斯克勒庇俄斯神庙的对面,一个安置在正对城堡的地方。
§38.5.3arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas.
他用破城槌撞击城墙,用带钩的梁削去城垛。
oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit; §38.5.4deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
起初,城内的居民因目睹这番景象以及伴随着可怕声响对城墙发出的撞击,陷入了恐惧和慌乱之中;随后,当他们看到城墙在预料之外依然屹立时,便重整旗鼓,利用起重机将铅块、石块或粗壮的木桩砸向破城槌;他们还抛出铁锚,将镰刀拉向城墙内侧,从而折断了其梁木。
§38.5.5ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.
此外,他们还主动发起突袭,夜间针对攻城工程的守卫,白天针对哨所,主动制造恐慌。
§38.5.6in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant.
在阿姆布拉基亚的局势处于这种状态时,埃托利亚人已从对阿卡纳尼亚的掠夺中返回了斯特拉托斯。
inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.
长官尼坎德罗斯由此获得了通过大胆尝试解除包围的希望,于是派遣一个名叫尼科达莫斯的人率领五百名埃托利亚人进入阿姆布拉基亚。
§38.5.7noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.
他约定了具体的日期和夜晚的时间,以便他们从城内袭击正对皮里翁的敌军攻城工程,而他自己则对罗马营地制造恐慌,因为他认为在两面受敌的混乱以及夜色加深恐惧的情况下,可以成就一番值得纪念的壮举。
§38.5.8et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei obsessis adiecit et, simul constituta nox venit, §38.5.9ex composito repente opera est adgressus.
尼科达莫斯在深夜避开了一些守卫,并以坚决的冲锋突破了另一些守卫,越过了连接壁,潜入了城内;他给被围困的人们增添了敢于尝试一切的极大勇气和希望,一到约定的夜晚,他便按照计划突然对攻城工程发动了袭击。
id inceptum conatu quam effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota est, §38.5.10seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, summa vi oppugnabat.
由于没有来自外部的力量进行配合,这一尝试在势头上比在效果上更为猛烈,这或是因为埃托利亚的长官因恐惧而退缩,或是因为他们认为更应该去援助最近刚接纳的安菲洛基亚人,而菲利普之子斐修斯被派去重新收复多洛皮亚和安菲洛基亚人,正以全力对他们发起猛攻。