Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.55.1-38.55.13

L. 西庇阿被判有罪与撕毁账簿的轶事

第 1442 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在裁判官Q. 特伦提乌斯·库莱奥的主持下,L. 西庇阿等人因涉嫌收受安条克金钱而被判有罪。李维对记录中的巨额罚款数额表示怀疑并认为是抄写错误,同时提及了P. 西庇阿在元老院中愤而撕毁账簿并索要钥匙的轶事。

§38.55.1Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. §38.55.2Terentium Culleonem patres iusserunt.
随后,在塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯的提问下,询问他们希望让谁根据佩蒂里乌斯法案进行调查,元老院议员们命 Q. 特伦提乌斯·库莱奥负责。
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P. Scipionem — est enim ea quoque fama — tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, §38.55.3aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam —; §38.55.4ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L. Scipio.
对于这位裁判官——他是如此友好于科尔内利乌斯家族,以至于那些记载P. 西庇阿在罗马去世并安葬的人(因为也有这种传闻)在记忆中写道,他像在凯旋式中那样戴着释放奴隶的毡帽,在葬礼上也走在灵柩前,并在卡佩纳门向随行送葬的人分发了甜酒,因为他曾在非洲与其他俘虏一起被西庇阿从敌人手中解救出来;或者他是如此敌对,以至于由于显着的私怨,他被反对西庇阿家族的派系特意选中来执行这项调查——;无论如何,在这位过于偏袒或过于敌对的裁判官面前,L. 西庇阿立即沦为被告。
simul et delata et recepta nomina legatorum eius, §38.55.5A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
同时,他的使节们, A. 和 L. 霍斯蒂里乌斯·卡托,以及财务官 C. 弗里乌斯·阿库莱奥的名字也被告发并受理;并且,为了让一切看起来都因结伙贪污公款而受到染指,两名书记官和一名随从也被告发。
L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati: §38.55.6quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, §38.55.7quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
L. 霍斯蒂里乌斯、两名书记官和随从在对西庇阿进行判决之前被宣告无罪,而西庇阿、使节 A. 霍斯蒂里乌斯以及财务官弗里乌斯被判有罪:罪名是,为了给安条克提供更为有利的和平条件,西庇阿收受了比他上交国库的更多的金六千磅、银四百八十磅, A. 霍斯蒂里乌斯收受了金八十磅、银四百零三磅,财务官弗里乌斯收受了金一百三十磅、银二百磅。
§38.55.8has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni.
我在安提乌姆的瓦勒里乌斯的著作中找到了这些记录的金银数额。
in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti; §38.55.9similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, §38.55.10ea magis, quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt, §38.55.11librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, §38.55.12inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
在 L. 西庇阿的案件中,我宁愿相信金银总额中存在的是抄写员的笔误,而不是历史学家的谎言;因为银的重量多于金的重量更合乎常理,而且赔偿金的估定额更可能是四百万而不是二千四百万,尤其是因为人们传闻,如此巨额的账目甚至也在元老院中被要求由 P. 西庇阿本人进行交代,并且当他命令其弟卢基乌斯带来那本账簿时,在元老院的注视下,他因感到愤慨而亲手将其撕得粉碎,因为既然他已经为国库贡献了二十亿,现在却要向他索要四千万的账目交代。
§38.55.13ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.
出于同样的心灵自信,当财务官们不敢违反法律从国库中取出钱财时,他索要钥匙并表示,正是他使国库得以关闭,而他自己将去打开国库。

词汇与语法注释

  1. §38.55.2adeo amicum Corneliae familiae... aut adeo inimicum eundem... — 将两个相反的传闻并列:库莱奥要么对科尔内利乌斯家族极为友好(adeo amicum...),要么极为敌对(aut adeo inimicum...)。无论哪种情况为真(ceterum),最终都引向主句,即L. 西庇阿在此裁判官面前立即沦为被告。友好传闻后接有复杂的由ut引导的结果从句(ut... memoriae prodiderint... et... dedisse)。
  2. §38.55.6quo commodior pax Antiocho daretur — 目的从句引导词,因伴有比较级(commodior)而使用quo代替ut。意为“为了给安条克提供更为有利的和平条件”。
  3. §38.55.9quadragiens — 使用数词副词的拉丁语特有金额表达方式,省略了名词 sestertium(十万塞斯特尔提乌斯)。因此,quadragiens(四十倍)表示4,000,000塞斯特尔提乌斯,而ducentiens quadragiens(二百四十倍)表示24,000,000塞斯特尔提乌斯,§38.55.12中的 bis milliens(二千倍)则指2亿(或20亿)塞斯特尔提乌斯。
  4. §38.55.13qui, ut clauderetur, effecisset — 省略了关系代名词 qui 的先行词(se)。动词 effecisset 属于 efficio ut...(导致……,使……发生)的句式,其虚拟式过去完成时是因为处于间接引语(传闻)之中。此句意为“(他自己)正是那个使国库得以(因装满而)关闭的人”,展现了西庇阿对自己通过军事功绩富裕了罗马国库的强烈自负。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.55.1-38.55.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.55.1-38.55.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。