Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.56.1-38.56.13

关于大西庇阿受审与去世的异说

第 1443 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出关于大西庇阿之死和起诉的记录存在严重矛盾,并介绍了西庇阿放弃使节任务并诉诸暴力的异说,该说法与格拉古的演说相吻合。

§38.56.1multa alia in Scipionis exitu maxime vitae dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non habeam.
关于西庇阿生命的终结,尤其是被起诉的日子、他的死亡、葬礼和坟墓,许多其他事情都存在着相互矛盾的说法,以至于我不知道该相信哪种传言、哪种著作。
§38.56.2non de accusatore convenit: alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de anno, quo mortuus sit, §38.56.3non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Literni et mortuum et sepultum.
关于起诉者并没有一致的意见:有人写道是M. 奈维乌斯,有人则写道是佩蒂里乌斯兄弟指控了他;关于起诉的具体时间,以及他去世的年份,也同样没有一致的说法;关于他在何处去世或出殡,也无定论:有人说他是在罗马去世并安葬的,有人则说是在利特尔努姆。
utrobique monumenta ostenduntur et statuae; nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita fuit, §38.56.4quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum duae P. et L. Scipionum dicuntur esse, §38.56.5tertia poetae Q. Ennii.
两地都展示着纪念碑和雕像;因为在利特尔努姆也曾有一座纪念碑,且纪念碑上放置了雕像,我们自己最近曾亲眼看到它被风暴吹倒;而在罗马,在卡佩纳门外的西庇阿家族纪念碑上有三尊雕像,据说其中两尊是 P. 和 L. 西庇阿的,第三尊是诗人 Q. 恩尼乌斯的。
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.
不仅历史学家之间存在分歧,而且 P. 西庇阿和 Ti. 格拉古的演说(如果流传下来的确实是他们本人的话)也相互矛盾。
§38.56.6index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem, modo nugatorem appellat.
P. 西庇阿演说的标题写有平民护民官 M. 奈维乌斯的名字,但演说本文中并没有写出起诉者的名字,只是时而称他为“恶棍”,时而称他为“骗子”。
§38.56.7ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut diei dictae Africano ullam mentionem habet.
甚至连格拉古的演说也没有提到作为阿非利加努斯起诉者的佩蒂里乌斯兄弟,或者阿非利加努斯被起诉的事情。
§38.56.8alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse Africanum tradunt; §38.56.9qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
必须编织一个完全不同的故事来与格拉古的演说相吻合,并且必须遵循那些记载着这一情况的作家:当 L. 西庇阿因收受国王钱财而被起诉和判罪时,阿非利加努斯正在埃特鲁里亚担任使节;传闻他在得知兄弟遭遇不幸的消息后,便放弃了使节任务急忙赶回罗马,在直接从城门赶往广场时,得知兄弟要被投入监狱,便将侍从官从他兄弟身旁推开,并在护民官阻拦他时,出于兄弟之情而非公民的守法态度,对他们诉诸了暴力。
§38.56.10haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L. Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a tribuno plebis potius quam a privato victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam esse.
因为 Ti. 格拉古本人正是抱怨这些行为,即平民护民官的权力被一个私人所瓦解,最后,当他向 L. 西庇阿承诺提供协助时,他补充说,无论是护民官的权力还是国家,被一个平民护民官击败,总比被一个私人击败,作为先例而言要更容易让人容忍。
§38.56.11sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat, ut increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione praesenti reddat;
但是,他极其愤怒地谴责了他这一次无法无天的侵害行为,以至于他在指责其严重背叛了过去的自我时,实际上用堆积如山、关于他昔日温和与克制的赞美,代替了眼前的谴责。
§38.56.12castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis poni; §38.56.13prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e templo Iovis optimi maximi exiret,
因为他说,民众曾因想让他担任终身执政官和独裁官而受到他的责备;他曾禁止在集会场、演说坛、元老院议事堂、卡比托利欧山以及朱庇特神殿的主殿内为他树立雕像;他也曾禁止通过任何法令,允许他的雕像穿着凯旋式盛装从最伟大的朱庇特神殿中抬出来。

词汇与语法注释

  1. §38.56.1ut, cui famae, quibus scriptis adsentiar, non habeam — 'ut' 引导结果状语从句。'non habeam' 中 'habeo' + 疑问词 + 虚拟语气表示“不知道该(做/选择)什么”。在此结构内,'cui famae, quibus scriptis adsentiar' 作为间接疑问句,其中的 'adsentiar' 为商榷性虚拟语气。
  2. §38.56.9qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione — 关系形容词 'qua' 修饰前文中的 'legatione',起到了连接前句的作用(连接性关系代词)。整个短语 'qua relicta legatione' 构成了夺格绝对结构(意为“在放弃了该使节任务之后”)。'post famam ... adlatam' 是动词性形容词构成的名词化表达,意为“在消息传达之后”。
  3. §38.56.10tolerabilioris exempli esse — 短语 'tolerabilioris exempli' 是性质属格,在这里与 'esse' 连用作表语,意为“是更易容忍的先例”。该不定式从句的主语是紧随其后的不定式短语 'victam videri et tribuniciam potestatem et rem publicam'。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.56.1-38.56.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.56.1-38.56.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。