§38.55.1Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q. §38.55.2Terentium Culleonem patres iusserunt.
その後、セルウィウス・スルピキウスが、ペティッリウス法案に基づいて誰に調査を行わせたいかを諮ると、元老院議員たちはQ・ テレンティウス・クッレオに命じた。
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P. Scipionem — est enim ea quoque fama — tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, §38.55.3aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione, quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam —;
このプラエトルのもとへ――彼はコルネリウス家にきわめて好意的であったため、ローマでP・スキピオが死亡して葬儀が行われたと伝える人々(そのような風説もある)は、彼が凱旋式の時と同じように解放奴隷の帽子を被り、葬儀の際にも遺体寝台の前を進んだことを記憶に留めており、またカペーナ門で葬儀を見送った人々に対して甘いワインを振る舞ったと伝えている(なぜなら、彼はアフリカで他の捕虜たちとともに敵からスキピオによって救出されたからである)、あるいは、彼はまさにきわめて敵対的であったため、その著しい不和のために、スキピオ家に敵対する派閥によってこの調査を執り行うためにとりわけ選ばれたとも言われるが――。
§38.55.4ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo factus L. Scipio.
いずれにせよ、この過度に好味的かあるいは敵対的であったプラエトルのもとで、L・スキピオは直ちに被告とされた。
simul et delata et recepta nomina legatorum eius,
同時に、彼の使節たちである A・およびL・ホスティリウス・カト、および財務官C・フリウス・アクレオの名前も告発され、受理された。
§38.55.5A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
そして、すべてが公金横領の結託に汚染されているかのように見せるため、二人の書記官と一人の布告係も告発された。
L. Hostilius et scribae et accensus, priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati:
L・ホスティリウスと書記官たち、および布告係は、スキピオに対する裁判が行われる前に無罪となり、スキピオと使節A・ホスティリウス、および財務官フリウスは有罪判決を受けた。
§38.55.6quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse, §38.55.7quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
すなわち、アンティオコスにより寛大な平和条件が与えられるようにするために、スキピオが、公庫に納めたよりも金六千ポンド、銀四百八十ポンド多く受け取り、 A・ホスティリウスが金八十ポンド、銀四百三ポンド、財務官フリウスが金百三十ポンド、銀二百ポンドを受け取った、という容疑であった。
§38.55.8has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni.
私は、これら金と銀の合計額がアンティウムのヴァレリウスの記述にあるのを見出した。
in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti;
L・スキピオの件においては、私はむしろ、金と銀の総額について、歴史家の嘘よりも写本筆写者の誤りであることを望む。
§38.55.9similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam,
なぜなら、金よりも銀の重量の方が多かったこと、そして賠償額の算定は二億四千万ではなく、むしろ四千万であったことの方がより真実味があるからである。
§38.55.10ea magis, quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt,
このことは、それほどの巨額の会計報告が、元老院において P・スキピオ自身からも求められたと伝えられていることからもいっそう裏付けられる。
§38.55.11librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset, §38.55.12inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
彼が弟ルキウスにその会計の帳簿を持ってくるように命じたとき、元老院が注視する中で、自分が二十億を公庫に納めたというのに、四千万の会計報告が自分に求められていることに憤慨し、自らの両手でそれを引き裂いたという。
§38.55.13ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.
これと同じ精神の大胆さから、財務官たちが法律に反して公庫から金銭を取り出すことを恐れたとき、彼は鍵を要求し、公庫が閉ざされる原因を作った張本人である自分が公庫を開けるであろうと言ったと伝えられている。