Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.54.1-38.54.12

调查安条克资金的法案提出与通过

第 1441 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

阿非利加努斯死后,受卡托唆使的佩蒂里乌斯兄弟提出法案,要求调查从安条克处获取的钱财。尽管遭到护民官的否决和L. 西庇阿的反对,但在卡托的支持下,该法案最终获得通过。

§38.54.1morte Africani crevere inimicorum animi, §38.54.2quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat.
阿非利加努斯之死使他的敌人们锐气大振,其中首领是M. 波尔基乌斯·卡托,他即使在此人活着时也习惯于对其伟大进行抨击。
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
人们认为,正是在他的唆使下,佩蒂里乌斯兄弟才在阿非利加努斯生前便着手此事,并在他死后公布了法案草案。
§38.54.3fuit autem rogatio talis: “velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser. §38.54.4Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.
该法案的内容如下:“库里特斯们,凡是从安条克国王及曾受其统治的人民手中夺取、拿走和征收的钱财中,凡是未上交国库的部分,请你们决定并命令,由城市裁判官Ser. 苏尔皮基乌斯向元老院提交报告,以便元老院决定让现任裁判官中的哪一位来调查此事。
§38.54.5huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
” 起初,Q. 和 L. 姆米乌斯对该法案行使了否决权,他们认为,正如以前一直所做的那样,由元老院来调查未上交国库的钱财才是公正的。
§38.54.6Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant.
佩蒂里乌斯兄弟在元老院中指责西庇阿家族的显贵和专权。
L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, §38.54.7latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. §38.54.8Manlium inimicum incessens.
曾作为亚洲十人使节之一的前执政官L. 弗里乌斯·普尔普雷奥,认为应当进行更广泛的调查,不应仅限于从安条克那里夺得的钱财,还要包括从其他国王和民族那里夺得的钱财,以此抨击他的仇敌Cn. 万利乌斯。
et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit.
而L. 西庇阿——显而易见,他发言更多是为了自辩,而非反对法案本身——作为反对者登台。
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; §38.54.9parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur;
他痛诉这一法案是因其兄、所有人中最勇敢且最杰出的P. 阿非利加努斯之死而引发的;因为他说,P. 阿非利加努斯死后未能在讲坛上获得颂扬还不够,难道还要遭到指控吗?
§38.54.10et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
迦太基人尚且对汉尼拔的流放感到满足,而罗马人民甚至对P. 西庇阿之死仍不满足,除非将已被安葬的他的名誉也撕得粉碎,并且还要将他的弟弟作为仇恨的祭品加以宰杀。
§38.54.11M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi.
M. 卡托支持了该法案——他关于安条克国王钱财的演说至今传世——并凭借权威震慑了护民官姆米乌斯兄弟,使其不敢反对法案。
§38.54.12remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
因此,随着他们撤回否决权,所有部落都按照提案通过了该法案。

词汇与语法注释

  1. 38.54.2vivo quoque eo — 由名词和形容词构成、不带分词的夺格绝对结构。代词 eo 指 P. 阿非利加努斯(西庇阿),意为“即使在他活着的时候”。
  2. 38.54.3velitis iubeatis — 请求公民大会(Quirites)批准法案的正式表决公式语。通常省略引导从句的 ut,直接引导 uti ... referat(§38.54.3-4)的虚拟语气(表示意志或命令)。
  3. 38.54.4quem eam rem velit senatus quaerere — 以 velit 为动词、senatus 为主语的间接疑问从句。不定式 quaerere(调查、审问)的逻辑主语(宾格)为疑问代词 quem(“元老院希望让谁去调查此事”)。
  4. 38.54.5senatum quaerere de pecunia non relata in publicum — 作为 aequum censebant 宾语的“宾格加不定式”结构,表示“他们认为由元老院来调查未上交国库的钱财才是公正的”。
  5. 38.54.8quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat — 代词 quem 指 L. Scipio,是将来时不定式 dicturum [esse] 的主语。它构成了无人称动词 apparebat(“显而易见他将……”)的主语从句。
  6. 38.54.9parum enim fuisse non laudari ... nisi etiam accusaretur — 间接引语中的条件句。若化为直接引语,则相当于以直陈式过去未完成时表示对过去事实极大愤慨的 parum erat ... nisi accusaretur。它抗议说,P. 阿非利加努斯死后未能在讲坛上获得颂扬还不够,难道还要遭到指控。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.54.1-38.54.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.54.1-38.54.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。