§38.54.1morte Africani crevere inimicorum animi,
アフリカヌスの死によって、敵たちの気勢は上がった。
§38.54.2quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo adlatrare magnitudinem eius solitus erat.
その筆頭はM・ポルキウス・カトであり、彼はスキピオの生存中にもその偉大さを非難するのが常であった。
hoc auctore existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo rogationem promulgasse.
この者の教唆によって、ペティッリウス兄弟はアフリカヌスの生存中にこの件に着手し、彼の死後に法案を提出したと考えられている。
§38.54.3fuit autem rogatio talis: “velitis iubeatis, Quirites, quae pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti de ea re Ser.
さて、その法案は次のようなものであった。
§38.54.4Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt. ”
「クィリテス諸君、アンティオコス王およびその支配下にあった人々から奪われ、持ち去られ、集められた金銭のうち、公庫に納められていないものについて、都市プラエトルのSer・ スルピキウスが元老院に諮り、元老院が現職のプラエトルたちの中から、誰にその件の調査を行わせたいかを決定するように(命じていただきたい)。
§38.54.5huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper factum esset, aequum censebant.
」この法案に対し、最初はQ・およびL・ムンミウスが拒否権を行使し、公庫に納められていない金銭については、以前に常にそうであったように、元老院が調査するのが公正であると考えていた。
§38.54.6Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant.
ペティッリウス兄弟は元老院の中で、スキピオ家の名門特権と専横を非難していた。
L. Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia fuerat, §38.54.7latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn. §38.54.8Manlium inimicum incessens.
アジアにおける十人使節の一人であった元執政官L・フリウス・プルプレオは、より広く諮るべきであると考え、単にアンティオコスから奪われた金銭だけでなく、他の王や諸民族から奪われた金銭も対象にすべきだと主張し、敵対者であるCn・ マンリウスを激しく非難した。
et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit.
そして、法案に反対するよりは自分自身を擁護するために語るであろうことが明らかであったL・スキピオが、反対弁士として登壇した。
is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus; §38.54.9parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur; §38.54.10et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
彼は、すべての者の中で最も勇敢かつ最も著名な人物であった兄P・アフリカヌスの死によってこの法案が生じたことを不満に訴え、 P・アフリカヌスが死後にロストラ壇上で称賛されないだけでは十分ではなく、告発までされなければならないのか、また、カルタゴ人でさえハンニバルの追放で満足しているのに、ローマの民はP・スキピオの死を以てしても満たされず、埋葬された彼自身の評判が切り刻まれ、その上、憎悪の生贄として弟までもが屠られねばならないのか、と訴えた。
§38.54.11M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi.
M・カトは法案を支持し――アンティオコス王の金銭に関する彼の演説が現存している――、また権威によって護民官ムンミウス兄弟を威嚇し、法案に対立しないようにさせた。
§38.54.12remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
それゆえ、彼らが拒否権の行使を撤回すると、すべての部族は提案された通りの法案を可決した。