§38.52.1hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit.
这光辉的最后一天为P. 西庇阿破晓。
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset.
此后,由于预见到与护民官们的嫉恨与争斗,在审判期日被推迟至更晚的日期时,他怀着不出席辩护的坚决意图,退隐到了利特尔努姆。
§38.52.2maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium.
他的精神和天性由于习惯了更伟大的命运,实在太崇高了,以至于他不懂得如何作一个被告,也不愿将自己降格到那些辩护者的卑微境地。
§38.52.3ubi dies venit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat.
当那天到来、他虽缺席却开始被传唤时,L. 西庇阿便以生病作为他缺席的理由进行辩解。
§38.52.4quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, §38.52.5et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: — “habetis ergo temeritatis illius mercedem; §38.52.6quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, §38.52.7et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus” —; §38.52.8tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt: si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici.
当确定审判日期的护民官们不接受这一辩解,并指责他是出于同一种傲慢才不来辩护——正如他先前抛弃了法庭、平民护民官和集会一样—— 并且,他由那些被他剥夺了对自己作出判决的权利和自由的人们所陪伴,犹如拖曳着俘虏一般,对罗马人民举行了凯旋式,并在那一天煽动了脱离平民护民官、走向卡皮托利乌姆的离反:——“因此,你们得到了那份盲目鲁莽的报应;你们以他为领袖和策动者抛弃了我们,如今你们自己反被他抛弃了,并且我们的斗志日益消沉,以至于在十七年前,当他拥有一支兵和舰队时,我们还敢派遣平民护民官和市政官前往西西里逮捕他并带回罗马,而如今我们竟然不敢派人去将这个身为普通平民的人从他的别墅里揪出来进行辩护”——;受到L. 西庇阿求助的平民护民官们如此决议:如果以生病为由提出辩解,他们同意接受这一理由,并由同僚们将期日推迟。
§38.52.9tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant.
当时的平民护民官是Ti. 塞姆普罗尼乌斯·格拉古,他与P. 西庇阿之间存有私仇。
is, cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit: §38.52.10cum L. Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi videri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat: §38.52.11ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
当他禁止将自己的名字署在同僚们的决议上,且所有人都在等待着一个更严厉的判决时,他却作出了如下决议:鉴于L. 西庇阿已为其兄辩解说生病是其缺席的原因,这在他看来已经足够;在P. 西庇阿返回罗马之前,他不会容许他受到控告;而届时即使他向自己求助,他也会予以保护,使他不至于前去辩护:【因为】P. 西庇阿凭其功勋以及罗马人民授予的荣誉,在神与人的一致赞同下,已经达到了如此的高度,以至于让他作为一个被告站在演讲台下,去倾听年轻人们的辱骂,这对罗马人民而言,比起对他自身而言更为可耻。