§38.51.1tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt: §38.51.2filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; §38.51.3dictatorem eum consuli, non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, §38.51.4unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.
护民官们为了使当下的指控更具可信度,提起了过去在叙拉古冬营中的奢侈罪行,以及普莱米尼乌斯在洛克里挑起的骚乱,随后他们凭着怀疑而非收受钱财的证据,对被告指控道:他被俘的儿子未付赎金便被释放,而且在其他一切事务中,西庇阿都受到安条克的讨好,仿佛罗马的和平与战争全在他一人的掌握之中;他在行省中是执政官的独裁官,而非使节;他前往那里别无他意,只是为了让希腊、亚洲以及所有面向东方的君主和民族都明白一件早已让西班牙、高卢、西西里和阿非利加深信不疑的事,那就是:唯有一人是罗马帝国的首脑与支柱,身为世界主宰的国家却隐蔽在西庇阿的阴影之下,他的点头意向便替代了长老院的决议和人民的命令。
infamia intactum invidia, qua possunt, urgent.
对于这位无法被污名击伤的人,他们便用尽手段以嫉妒来排挤他。
§38.51.5orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
演讲一直持续到深夜,出庭日期被推迟了。
§38.51.6ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto
到了那天,护民官们在拂晓时便在演讲台就座;被告被传唤后,在庞大的朋友和门客队伍簇拥下,穿过集会的人群登上演讲台。
§38.51.7“hoc” inquit “die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi.
在全场安静下来后,他说:“护民官们,以及你们,罗马公民们,就在这一天,我在阿非利加与汉尼拔及迦太基人陈兵交战,并取得了辉煌而幸运的胜利。
§38.51.8itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident, §38.51.9salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
因此,既然今天理应搁置诉讼与争吵,我将立刻从这里前往卡皮托利乌姆,去向至高至大的朱庇特、朱诺、弥涅耳瓦以及其他守护着卡皮托利乌姆和城堡的神明致敬,并向他们表示感谢,因为无论是在今天,还是在过去的许多其他时刻,他们都赋予了我卓越治理国家的心智与能力。
§38.51.10vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis, §38.51.11ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, §38.51.12ego vestros honores rebus gerendis praecessi.
罗马公民们,你们之中凡是方便的人,也请随我一同前往,并向神明祈祷,愿你们能拥有像我一样的领袖,如此,如果说从十七岁直到老年,你们始终用你们的荣誉走在我的年龄之前,那么,我也通过建立功勋走在了你们的荣誉之前。
” ab Rostris in Capitolium ascendit.
”他从演讲台登上卡皮托利乌姆。
simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et praeconem, §38.51.13qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset.
与此同时,整个集会的人群都转过身来跟随西庇阿,以至于最后连书吏和传令员们都离开了护民官,除了一群奴隶侍从和那位在演讲台上向被告喊话的宣告员之外,他们身边再无一人。
Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit.
西庇阿不仅去了卡皮托利乌姆,还同罗马人民一起环游了整座城市中所有神明的所有神殿。
§38.51.14celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione vera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.
凭借人们的拥戴以及对他伟大人格的真正评估,这一天几乎比他因战胜西法克斯国王和迦太基人而举办凯旋式进入城市的那一天还要盛大。