§38.52.1hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit.
この光輝ある最後の日が、P・スキピオのために明けた。
post quem cum invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam dicendam adesset.
その日の後、彼は護民官たちとの敵意や争いを予見したため、より長い期日へと延期されたとき、弁明に出席しないという確固たる決意をもって、リテルヌムへと退いた。
§38.52.2maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus, quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium.
彼の精神と気性は、より大きな幸運に慣れており、被告となる方法を知ることや、弁明をする者たちの卑屈さへと自らを貶めるにはあまりに大きかった。
§38.52.3ubi dies venit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum causae esse, cur abesset, excusabat.
期日が到来し、彼が不在のまま呼び出され始めると、L・スキピオが、彼が欠席している理由として病気があると言い訳した。
§38.52.4quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent, et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent, qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset, §38.52.5et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset, his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis fecisset: — “habetis ergo temeritatis illius mercedem;
この言い訳を、期日を指定した護民官たちが受け入れず、裁判や平民護民官、および集会を見捨てたのと同じ傲慢さから、彼が弁明にやって来ないのだと主張したとき、そして、自分に対する判決を下す権利と自由を彼が奪い取ったところの人々に伴われ、まるで捕虜を連れて行くかのようにローマ人民に対して凱旋式を挙行し、その日に平民護民官たちからカピトリウムへの離反を敢行したのだと主張したとき、――「それゆえ、あなた方はあの無謀さの報いを受けているのだ。
§38.52.6quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis,
その人を指導者かつ首謀者としてあなた方が我々を見捨てた、まさにその人によって、あなた方自身が見捨てられたのだ。
§38.52.7et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus” —; §38.52.8tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt: si morbi causa excusaretur, sibi placere accipi eam causam diemque a collegis prodici.
そして、我々の気力は日ごとに非常に衰え、17年前に、軍隊と艦隊を擁していた彼のもとへ、彼を捕らえてローマに連れ戻すために平民護民官たちと按察官をシキリアに送る勇気が我々にあったというのに、今や私人の身である彼を、弁明させるために別荘から引きずり出すために送る勇気がないほどである」――; L・スキピオから訴えられた平民護民官たちは、次のように裁定した。 もし病気という理由が申し立てられるなら、その理由が受け入れられ、同僚たちによって期日が延期されるのが自分たちの望みである、と。
§38.52.9tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui inimicitiae cum P. Scipione intercedebant.
その時の平民護民官の一人はTi・センプロニウス・グラックスであり、彼とP・スキピオの間には敵対関係が存在していた。
is, cum vetuisset nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit:
彼は、同僚たちの決定に自分の名前を書き加えることを禁じたので、誰もがより厳しい判決を予想していたが、次のように決定した。
§38.52.10cum L. Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi videri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne causam dicat:
L・スキピオが、兄にとって病気が欠席の理由であると言い訳した以上、それは自分にとって十分であると思われること、また自分はP・スキピオがローマに戻るまでは告発されることを許さないこと、さらにその時であっても、もし彼が自分に助けを求めるなら、彼が弁明をしないように彼を保護するつもりであること。
§38.52.11ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P. Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo Romano magis deforme quam ipsi sit.
P・スキピオは、偉業とローマ人民から授けられた名誉によって、神々と人間の合意のもとで、ロストラの下に被告として立ち、若者たちの罵声に耳を傾けることが、彼自身にとってよりもローマ人民にとってより不名誉であるほどの、そのような高みに達しているのであるから、と。