§38.51.1tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem praesentium criminum retulissent, suspicionibus magis quam argumentis pecuniae captae reum accusarunt:
護民官たちは、シラクサでの冬営におけるかつての贅沢という罪や、ロクリにおけるプレミニウスの騒乱を、現在の告発への信用を高めるために引き合いに出した上で、収賄の確たる証拠よりもむしろ容疑によって被告を告発した。
§38.51.2filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum; §38.51.3dictatorem eum consuli, non legatum in provincia fuisse; nec ad aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque appareret, §38.51.4unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius pro decretis patrum, pro populi iussis esse.
すなわち、捕らえられた彼の息子が身代金なしに返還されたこと、そして他のあらゆる事柄において、まるで彼一人の手の中にローマの平和と戦争があるかのように、スキピオがアンティオコスから敬意を払われたこと、また、彼が属州において、使節ではなく執政官に対する独裁官であったこと、および、彼がそこへ出発したのは、ヒスパニア、ガリア、シキリア、アフリカがすでに久しく確信させられていたこと、すなわち次の事柄が、グラエキアやアジア、および東方に位置するすべての王や諸民族にも明らかになるため以外の目的ではなかったこと、すなわち、ただ一人の人間がローマ帝国の頭首であり支柱であること、世界の支配者である国家がスキピオの影に隠れて存在していること、彼の会釈が元老院の決議や民衆の命令の代わりとなっていること、を告発した。
infamia intactum invidia, qua possunt, urgent.
彼らは、不名誉な罪状によっては傷つかない彼を、自分たちにできるやり方で、嫉妬によって追い詰めた。
§38.51.5orationibus in noctem perductis prodicta dies est.
演説が夜まで引き延ばされたため、期日が延期された。
§38.51.6ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt;
その日が来ると、護民官たちは夜明けにロストラに席を占めた。
citatus reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad Rostra subiit silentioque facto §38.51.7“hoc” inquit “die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter pugnavi.
呼び出された被告は、友人やクリエンテスの大群衆を伴って集会のただ中を通りロストラに登り、静粛が作られると、「護民官諸君、そしてクィリテスよ」と彼は言った。 「まさにこの日、私はアフリカにおいて、ハンニバルおよびカルタゴ人と直接矛を交えて、見事に、また幸運にも戦った。
§38.51.8itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci praesident,
それゆえ、今日においては訴訟や口論を控えることがふさわしいのであるから、私はここから直ちにカピトリウムへと、最高最大のユーピテル、ユーノー、ミネルウァ、そしてカピトリウムと砦を守護する他の神々に挨拶するために行き、神々に感謝を捧げるつもりである。
§38.51.9salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque dederunt.
なぜなら神々は私に、まさにこの日にも、また他の度重なる機会にも、国家を卓越して指導するための精神と能力を与えてくださったからである。
§38.51.10vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate deos, ut mei similes principes habeatis,
クィリテスよ、あなた方のうちで都合のつく者たちも私と一緒に行き、私に似た指導者たちをあなた方が得られるよう、神々に祈りなさい。
§38.51.11ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, §38.51.12ego vestros honores rebus gerendis praecessi.
それは、もしあなた方が私の十七歳から老年期に至るまで、常に私の年齢にあなた方の名誉をもって先んじてくださったなら、私があなた方の名誉に、数々の偉業を成し遂げることで先んじた、というようにである。
” ab Rostris in Capitolium ascendit.
」彼はロストラからカピトリウムへと登った。
simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et praeconem, §38.51.13qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset.
同時に、集会全体が向きを変えてスキピオに従った。 その結果、ついに書記官や先導係たちさえも護民官たちを後に残し、彼らの傍らには、奴隷の付き添いと、ロストラから被告を呼び出していた布告人以外には誰もいなくなった。
Scipio non in Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo Romano circumiit.
スキピオはカピトリウムだけでなく、市全体の神々のすべての神殿をローマの民衆とともに巡った。
§38.51.14celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione vera magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est invectus.
この日は、人々の好意と彼の偉大さに対する真の評価において、彼がシパクス王とカルタゴ人に対して凱旋式を挙行して市に入ったあの日よりも、ほぼ盛大なものとなった。