§38.49.1iniquo enim loco dimicavi.
“因为我在不利的地方战斗了,”他们说。
dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare.
那么请告诉我有哪个更利于战斗的地方。
cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.
当敌人占领了山头,退守在设防的阵地时,如果我想取得胜利,当然必须向敌人发起进攻。
§38.49.2quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi erant.
怎么? 如果他们在那个地方有一座城市,并且据守在城墙里呢? 当然也必须进行围攻。
quid? ad Thermopylas aequone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?
怎么? 在温泉关,马尼乌斯·阿基利乌斯与安条克国王是在有利的地方交战的吗?
§38.49.3quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio.
怎么? 提图斯·昆克蒂乌斯难道不是以同样的方式,把占领着奥乌斯河上方山脊的腓力给驱逐了下去吗? 至于我,直到现在也想不通,他们是在脑海里把敌人虚构成了什么样,或者想让你们觉得那是一个什么样的敌人。
§38.49.4si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis?
如果他是因亚洲的舒适而堕落和软弱的,那么即使在不利的地方进军,又有什么危险呢? 如果他因精神的凶悍和肉体的强壮而令人畏惧,难道你们竟要对如此伟大的胜利拒绝给予凯旋式吗?
§38.49.5caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.
盲目的嫉妒啊,元老院的父老们,它除了贬低美德、破坏其荣誉和奖赏之外,什么也不会。
§38.49.6mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
恳请你们原谅我,元老院的父老们,如果我的演讲有些冗长,那并非出于自我吹嘘的渴望,而是出于对指控进行必要辩护的迫不得已。
§38.49.7an etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones Thraces, §38.49.8ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur?
难道我甚至能做到在通过色雷斯时,把原本狭窄的山口变宽敞,把险峻之地变平坦,把森林地区变农田,并确保色雷斯土匪绝不会藏匿在他们所熟悉的任何隐秘处,从而使行李不被抢夺,使如此庞大行军队伍中的任何牲畜不被拉走,使任何人不受伤,使勇敢而精悍的昆图斯·米努基乌斯不因伤势而死吗?
§38.49.9in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus, haerent; §38.49.10quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, §38.49.11plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
对于这一不幸发生的事故——使我们失去了这样一位公民,他们揪住不放;但是,当敌人在不利的山口、不合适的地方袭击我们时,前锋和后卫的两个战线同时包围了那支纠缠于我军行李的蛮族军队,并且在当天就有数千人,几天后有更多的人被击杀和俘虏——对于这件事,即使他们自己保持沉默,难道他们不相信你们也会知道吗,因为我演讲的见证人是整个军队?
§38.49.12si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen triumphum in Thracia duobus proeliis merueram.
如果我未曾在亚洲拔剑,未曾见过敌人,我也本已凭借在色雷斯的两场战役赢得了凯旋式。
sed iam dictum satis est; §38.49.13quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.
但现在说得已经足够了;毋宁说,对于我用比我所期望的更多的言辞使你们感到疲倦这件事,元老院的父老们,我希望向你们请求并获得宽恕。
”
”