§38.48.1quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
安条克被赶得越远,加拉太人(高卢人)在亚洲的统治就会越发肆无忌惮,而你们原本会将托罗斯山脉这边的所有土地,归并入加拉太人的帝国,而非你们自己的帝国。
§38.48.2at enim sunt quidem ista vera; sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit.
但确实,有人会说,那些话都是真的;然而加拉太人(高卢人)曾经甚至掠夺了全人类共同的神谕所、世界的中心德尔斐,而罗马人民并没有因此向他们宣战或发动战争。
§38.48.3equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque, §38.48.4quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
至于我,我认为在那个希腊和亚洲还不在你们的法律和统治管辖之下的时代,为了关注和留意这些土地上发生的事情,与如今这个你们将托罗斯山脉定为罗马帝国边界、给予各城邦自由与免税权、给一些国家增加领土、惩罚另一些国家剥夺土地、给一些国家课以贡税、扩大、缩小、赐予和夺取王国,并认为让它们在陆地和海洋上享有和平是你们的职责的时代之间,是有所不同的。
§38.48.5an, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?
难道说,除非安条克撤走那些原本在各自城堡中安静待着的驻军,你们才认为亚洲获得了解放;但如果加拉太人(高卢人)的军队四处游荡,你们给予欧墨尼斯国王的赏赐、各城邦的自由,难道还会有效吗?
§38.48.6sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos?
但是,为什么我要这样争论这些事,仿佛我不是接手了作为敌人的加拉太人(高卢人),而是自己树立了他们为敌一样?
§38.48.7te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse,
我呼吁你,卢基乌斯·西庇阿,在接替你的指挥权时,我同样向不朽的神明祈求获得你的勇气和幸运,而这并非徒劳;我也呼吁你,普布利乌斯·西庇阿,你在担任执政官的兄弟和军队中都拥有使节的权力和同僚的尊严——你们是否知道在安条克的军队中有加拉太人(高卢人)的军团?
§38.48.8videritis in acie eos, in cornu utroque — id enim roboris esse videbatur — locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis.
你们是否在战线中看到他们被部署在两翼——因为那被视为他们的主力——并且像与正规敌人一样与他们交战、击杀他们并带回战利品?
§38.48.9atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat.
然而,元老院和人民所决定和命令的是与安条克打仗,而不是与加拉太人(高卢人)打仗。
sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent; §38.48.10ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt.
但在我看来,他们同时也对那些曾在安条克守军中的人决定并命令了战争;在这些人中,除了西庇阿与之讲和、且你们曾明确授权与之缔结条约的安条克之外,所有为了安条克而拿起武器对抗我们的人都是敌人。
§38.48.11in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita,
在这一事件中,虽然加拉太人(高卢人)以及某些小王和僭主是最主要的元凶,但我仍然与其他人缔结了和平——那些人被强迫按照你们帝国的尊严为自己的罪过赎罪——并且我也尝试了加拉太人(高卢人)的态度,看他们是否能从天生的野蛮中温和下来,并进行了尝试。
§38.48.12temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum. ”
在看出他们无法驯服且不可调和之后,我才最终认为必须用武力和武器来约束他们。
§38.48.13“nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio.
现在,既然发动战争的罪责已被澄清,就必须对战争的进行做出交代。
in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, §38.48.14pravo consilio rem gesserunt; sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, §38.48.15“quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,” si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, §38.48.16quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
在此事上,即便我不是在罗马元老院,而是在迦太基元老院前辩护,我也确实对自己的案子充满信心,据说在迦太基,如果将军们计划不当而行事,即使结果顺利,也会被钉上十字架;但我是在这样一个国家中:它在开始和进行一切事务时都要祈求神明,因为它不会让神明所赞许的事物遭受任何诽谤,且在决定感恩祭或凯旋式时,其庄严的词句中包含着: “因其妥善且成功地治理了国家”——如果我不愿意,如果我认为炫耀自己的英勇是沉重且傲慢的,如果为了我和我的军队的幸运,因为我们没有损失任何士兵就征服了如此庞大的民族,如果我要求向不朽的神明献上尊荣,并且我自己举行凯旋式登上卡皮托林山(我曾是在那里庄严许愿后出发的),你们难道会连同不朽的神明一起拒绝我的这一请求吗?