Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.47.1-38.47.13

曼利乌斯在元老院请求凯旋式的申辩

第 1434 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

曼利乌斯在元老院发表请求举行凯旋式的辩护演说。他对应当支持自己的使节而非保民官成为反对者表示不满,并控诉了亚洲的高卢人对罗马盟友进行的残酷统治与掠夺。

§38.47.1talis oratio Furii et Aemilii fuit.
傅里乌斯和埃米里乌斯的演讲就是如此。
Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: “tribuni plebis antea solebant triumphum postulantibus adversari, patres conscripti; §38.47.2quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus esset, viderentur parati esse; §38.47.3ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, adversarios habeo.
我获悉曼利乌斯大致是这样回答的: “各位征集父老,以前通常是平民保民官反对那些要求凯旋式的人;我对他们心存感激,因为无论是对我,还是对成就不凡的功绩,他们都给予了这一优待,不仅以沉默赞同了我的荣誉,而且如果有需要的话,他们似乎还准备提出提案支持;然而,在十位使节之中——如果神明乐意的话,那是我们的先辈为了让将军们分配和共享胜利光荣而给予的顾问团——我却遇到了反对者。
§38.47.4L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, §38.47.5testes citaturus fui rerum a me gestarum.
卢基乌斯·傅里乌斯和卢基乌斯·埃米里乌斯阻止我登上凯旋的战车,将头上的光荣冠冕夺走,而如果保民官阻止我举行凯旋式的话,我原本是要召集他们作为我所立功勋的证人的。
nullius equidem invideo honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis; §38.47.6triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor, §38.47.7sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico.
各位征集父老,我确实不嫉妒任何人的荣誉;不久前,你们用自己的权威,劝阻了那些试图阻挠昆图斯·法比乌斯·拉贝奥凯旋式的勇敢而充满活力的平民保民官;那位举行了凯旋式的人,他的政敌曾吹嘘他并不是打了一场不正义的战争,而是根本连敌人都没有见过;而我,曾与十万最凶猛的敌人多次正面交锋,俘虏或消灭了四万多人,攻克了他们的两座营地,将托罗斯山脉这边的所有地方治理得比意大利本土还要太平,我不仅被剥夺了凯旋式,而且,各位征集父老,在我自己的使节们控告我时,我还要在你们面前亲自辩护。
§38.47.8duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere atque imprudenter dixerunt.
正如你们所注意到的,各位征集父老,他们的控告是双重的:因为他们不仅说我不该与加拉太人(高卢人)打这场战争,还说战争打得鲁莽而轻率。
“non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes violasti.
“加拉太人不是敌人,你却在他们顺从听话时侵犯了他们。
§38.47.9non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut, quae communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt, existimetis Gallis; §38.47.10remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate.
” 各位征集父老,我不会要求你们根据众所周知的高卢民族的野蛮和对罗马之名的极度仇恨,来同样看待那些居住在亚洲的加拉太人;抛开整个种族的恶名和仇恨,请根据他们自身来评判。
utinam rex Eumenes, utinam Asiae omnes civitates adessent, et illos potius querentes quam me accusantem audiretis.
但愿欧墨尼斯国王、但愿亚洲的所有城邦都在场,这样你们就能听到他们诉苦,而不是听我指控。
§38.47.11mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint.
去吧,派遣使者到亚洲的所有城市,去询问他们,究竟是从哪种更深重的奴役中解放出来的:是因为安条克被赶到托罗斯山脉那一边,还是因为加拉太人被征服?
§38.47.12quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
让这些城市讲述:他们的田地被蹂躏了多少次,财物被劫掠了多少次,在他们几乎没有钱赎回俘虏、并听闻人祭屠杀和自己的孩子被献祭的时候。
§38.47.13stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
你们要知道,你们的盟友曾向加拉太人缴纳贡税,而现在,虽然他们被你们从国王的统治中解放出来,但如果我当时无所作为,他们本会继续缴纳。 ”

词汇与语法注释

  1. §38.47.3si diis placet — 字面意思是“如果神明乐意”,在此作讽刺性叹词使用,意为“令人惊愕的是”、“偏偏”。它强调了本应协助和尊崇将军的十位使节竟然成为反对者的荒谬境况。
  2. §38.47.4quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent, testes citaturus fui — 关系代名词 `quos`(先行词为 L. Furius 和 L. Aemilius)在关系从句内部的条件句主句中作直接宾语。动词 `citaturus fui` 采用了主动周边曲折变化(未来分词 + esse 的直说法语现在完成时),用于表达过去的意图或虚拟语气中的“本会召集”。
  3. §38.47.12redimendi captivos copia — 动名词 `redimendi` 直接带宾格目的语 `captivos`。尽管在古典拉丁语中,当存在宾语时,通常更倾向于使用动形容词修饰名词的结构(`captivorum redimendorum`),但在属格中,动名词直接带宾格直接宾语的用法也是被允许且常见的。
  4. §38.47.13fuisse pensuros, si a me foret cessatum — 间接引语中的虚拟条件句结构。主句 `fuisse pensuros` 是主动周边曲折变化完成时不定式,对应直接引语中的 `pensuri fuerunt`(“他们本会支付”)。条件从句 `foret cessatum` 相当于 `esset cessatum`(不及物动词 `cesso` 的无人称被动语态的虚拟式过去完成时),意为“如果我这边有所耽搁/无所作为”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.47.1-38.47.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.47.1-38.47.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。