§38.48.1quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
アンティオコスがより遠くに退けられれば退けられるほど、それだけ抑えがたくガリア人たちがアジアで支配権を振るったであろうし、タウロス山脈のこちら側のすべての土地を、あなた方の帝国にではなく、ガリア人の帝国に付け加えることになったであろう。
§38.48.2at enim sunt quidem ista vera;
しかしながら『確かにそれらは真実だ。
sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit.
だが、かつて全人類の共通の神託所であり、世界のへそであったデルポイをもガリア人は略奪したが、ローマの人民はそれだからといって彼らに戦争を宣したり仕掛けたりはしなかった』と言う者があるかもしれない。
§38.48.3equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque, §38.48.4quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
私としては、ギリシアとアジアがまだあなた方の法と支配の下になかったあの時代と、これらの地で何が起こるかを配慮し、注意を払うことに関して、あなた方がタウロス山脈をローマ帝国の境界と定め、都市国家に自由と免税特権を与え、あるものには領土を付け加え、他のものからは農地を没収し、あるものには貢納金を課し、王国を増大させ、縮小させ、与え、奪い、陸と海に平和を保つようにすることがあなた方の関心事であるとみなしているこの時代との間には、相違があると考えていた。
§38.48.5an, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?
それとも、もしアンティオコスが、その城砦に平穏に留まっていた守備隊を撤退させていなかったなら、あなた方はアジアが解放されたとは思わなかっただろうが、もしガリア人の軍隊が溢れ出て徘徊していたとしても、あなた方がエウメネス王に与えた贈り物が確定し、都市国家の自由が確定していると考えただろうか。
§38.48.6sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos?
だが、なぜ私はこれらのことを、まるでガリア人を敵として引き継いだのではなく、自分で勝手に作り出したかのように、こうして議論しているのだろうか。
§38.48.7te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem imperii tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius, collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse,
私はあなたに呼びかけます、ルキウス・スキピオ。 あなたの指揮権の地位を引き継ぐにあたり、私はあなたと同じ勇気と幸運を、不死なる神々に虚しく祈ったわけではありません。 そしてあなたにも、プブリウス・スキピオ。 あなたは執政官である弟の傍らでも、軍隊の傍らでも、使節の権利と同僚と同等の威厳を保持していました。 あなた方は、アンティオコスの軍勢の中にガリア人の軍団がいたことを知っているでしょうか。
§38.48.8videritis in acie eos, in cornu utroque — id enim roboris esse videbatur — locatos, pugnaveritis ut cum hostibus iustis, cecideritis, spolia eorum retuleritis.
戦列において彼らが両翼に配置されていた――そこが強固な戦力と見なされていたからです――のを見たでしょうか。 彼らと正当な敵として戦い、彼らを倒し、その戦利品を持ち帰ったでしょうか。
§38.48.9atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat et populus iusserat.
しかしながら、元老院が決議し、民衆が命じたのは、アンティオコスとの戦争であって、ガリア人との戦争ではなかったという反論があるかもしれない。
sed simul, ut opinor, cum his decreverant iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent;
だが、私の考えでは、元老院と民衆は彼(アンティオコス)の守備隊の中にいた者たちに対しても、同時に戦争を決議し、命じたのである。
§38.48.10ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt.
これらの者たちのうち、スキピオが平和を結び、あなた方が名指しで同盟を結ぶよう命じた相手であるアンティオコスを除けば、アンティオコスのために我々に対して武器を取った者はすべて敵であった。
§38.48.11in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita,
この件において、ガリア人たちが他の誰よりも先に立っており、また幾人かの小王や僭主たちも同様であったが、それでも私は、あなた方の帝国の威厳に従ってその罪を償うように強制された他の者たちとも平和を結び、ガリア人たちの心を、もし彼らの生まれつきの残虐さから和らげることができるならば、と試みた。
§38.48.12temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
そして、彼らが手なずけられず、和解しがたいと分かった後、その時初めて、武力と兵器によって抑制されるべきだと考えたのである。
” §38.48.13“nunc, quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio.
さて、戦争を開始したことの罪が晴らされた以上、それをどのように遂行したかの釈明をしなければならない。
in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu, §38.48.14pravo consilio rem gesserunt;
この点において、もし私がローマではなくカルタゴの元老院で弁明していたとしても、私は自分の主張に自信を持っていたであろう。
sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit, §38.48.15“quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,” si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei, §38.48.16quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
カルタゴでは、将軍たちがもし良くない計画によって事を進め、たとえ結果がうまくいったとしても、十字架にかけられると言われているが、しかし、すべての物事を開始し遂行するにあたって神々を招く国家、神々が承認した事柄をいかなる中傷にもさらさない国家、また感謝祭や凱旋式を議決する際に公式の言葉として、『国家を立派に、かつ幸運に管理運営したことに対して』という文言を持つ国家において、もし私が、自身の勇気を誇ることを望まず、それを重苦しく傲慢なことと見なすとしても、もし私と私の軍隊の幸運のために、兵士の損失を全く出すことなくこれほど大きな民族を打ち破ったことに対して、不死なる神々に栄誉が捧げられ、私自身が凱旋式を行い、かつて厳かに誓いを立てて出発したあのカピトリウムへと登ることを要求するとしたら、あなた方は、不死なる神々とともにこれを私に拒むのだろうか。 」