Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.46.1-38.46.15

使节反对曼利乌斯举行凯旋式

第 1433 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

使节们指出与加拉太人的战斗非常容易,并强调在返回途中因色雷斯强盗而遭受的惨重损失,从而强烈反对曼利乌斯因未获授权而要求凯旋式。

§38.46.1nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.
你们不要以为仅仅是加拉太人的名字被混杂了;早在很久以前,他们的身体和心灵就都已被混杂且败坏了。
§38.46.2an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius illinc redisset?
如果他们是那些曾在意大利与我们交战千次、胜负不一的加拉太(高卢)人,那么就你们将军的能力所及而言,还会有哪怕一个传令兵从那里回来吗?
§38.46.3bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit.
与他们交战了两次,他两次都在不利的地形上进军,在低洼的谷地中,几乎将战线置于敌人的脚下。
ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt.
哪怕敌人不从高处投掷武器,而只是把他们赤裸的身体扔下来,也本可以把我们压垮。
§38.46.4quid igitur incidit? magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen.
那么发生了什么? 那是罗马人民的伟大幸运,以及伟大而可怕的名声。
recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant.
因汉尼拔、腓力、安条克最近的毁灭,他们几乎吓得目瞪口呆。
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello; §38.46.5velut avium examina ad crepitum primum missilium avolavere.
如此庞大身躯的人群,竟被投石和弓箭惊吓得四处逃窜;在这次对加拉太人的战争中,战场上的剑甚至没有沾上鲜血;就像鸟群一样,在投射武器的第一声响动中就飞走了。
§38.46.6at hercule iidem nos — monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset — cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
然而,凭赫拉克勒斯起誓,正是我们这同一群人——当命运向我们警示,如果我们遇到的是真正的敌人,将会发生什么时——在返回途中遭遇色雷斯的强盗时,却被斩杀、击溃,并被剥夺了行李。
§38.46.7Q. Minucius Thermus, in quo haud paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit; §38.46.8exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
昆图斯·米努基乌斯·塞鲁穆斯——他的牺牲所造成的损失,绝不比由于其鲁莽而导致这场灾难的格奈乌斯·曼利乌斯丧生所造成的损失小——与许多勇士一同战死了;运送着安条克国王战利品的军队被分割成了三部分,前锋在别处,后卫在别处,行李又在别处,在荆棘丛中和野兽的巢穴里躲藏了一夜。
§38.46.9pro his triumphus petitur? si nihil in Thracia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus Romanus dedisset.
难道就为了这些事情而要求凯旋式吗? 即便在色雷斯没有遭受任何灾难和耻辱,你又打算对哪些敌人要求凯旋式呢? 我想,应该是那些元老院或罗马人民指定给你的敌人吧。
§38.46.10sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus.
正是如此,凯旋式才被授予了这位卢基乌斯·西庇阿和那位马尼乌斯·阿基利乌斯(因战胜安条克国王),正如不久前授予提图斯·昆克蒂乌斯(因战胜腓力国王),以及授予普布利乌斯·阿非利加努斯(因战胜汉尼拔、迦太基人和锡法克斯)那样。
§38.46.11et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari.
甚至连那些极其微小的细节,在元老院已经决定开战之后,也依然被予以讨论:应该向谁宣告战争;是必须向国王本人宣告,还是向某个守备队宣告就足够了。
§38.46.12vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra;
那么,你们难道希望这一切都被玷污和混淆,神圣使者的法律被废除,不再有神圣使者吗? “愿神明宽恕我这样说,那就让宗教丧失吧;愿对神明的遗忘占据你们的心灵。
num senatum quoque de bello consuli non placet?
”但难道你们连开战之事也不愿咨询元老院了吗?
§38.46.13non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum geri?
难道不向人民提交提案,询问他们是否愿意并命令与加拉太人(高卢人)开战吗?
§38.46.14modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen perseverantibus vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt.
就在最近,执政官们确实想要希腊和亚洲;然而,由于你们的坚持,他们还是听从命令,将利古里亚确定为自己的行省。
§38.46.15merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.
因此,那些在你们的授权下进行战争并取得胜利的人,理所当然会向你们请求凯旋式。

词汇与语法注释

  1. 38.46.2quantum in imperatore vestro fuit — 意为“就你们将军的能力所及而言”的惯用表达。带有“in”加夺格的“esse”这一结构表示“在某人的能力或限度之内”。
  2. 38.46.3ut non... mitterent, sed... inicerent — “ut”在此引导让步或假设的虚拟语气从句(“即使他们不……”)。在主句中,“obruere nos potuerunt”使用了直陈式完成时,而非虚拟语气“potuissent”,这在拉丁语中表示能力、义务或必要性的动词(如“possum”)在虚拟条件句归结句中的常规用法。
  3. 38.46.6monente fortuna — 这是一个夺格绝对结构(“在命运警告之下”),其中间接疑问句“quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset”(“如果我们遇到真正的敌人,会发生什么事”)充当分词“monente”的宾语。
  4. 38.46.15quibus auctoribus gesserunt — 这是一个含有关系代词“quibus”的关系从句,其中省略了作其先行词的“vobis”(或指代它的代词)。“quibus auctoribus”起到了名词同格夺格绝对结构的作用,意为“以他们(你们)为倡导者(授权者)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.46.1-38.46.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.46.1-38.46.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。