§38.36.1de exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, §38.36.2et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, §38.36.3Romam reduceret M. Sempronius propraetor.
关于军队,决定如下:曾由盖乌斯·莱利乌斯指挥的驻高卢军团应调往布鲁提乌姆,交由前法务官马尔库斯·图基乌斯指挥;且撤销在西西里的军队,而该处的舰队应由前法务官马尔库斯·塞姆普罗尼乌斯带回罗马。
Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis provinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent.
西班牙两省各分配了当时已在该属州的一支军团,并决定两位法务官应向盟友征集步兵各三千人、骑兵各二百人作为补充兵,并随身一同运送过去。
§38.36.4priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant.
在新政务官前往属州之前,由于白天大约在第三和第四小时之间出现了黑暗,十人委员会下令在所有的十字路口进行为期三天的祈愿。
et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.
而且,因为阿文提诺山上降下了石雨,还宣布了为期九天的祭祀。
§38.36.5Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent — nam antea incertum fuerat, ubi censerentur —, petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret, §38.36.6et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent.
坎帕尼亚人,在监察官根据前一年通过的元老院决议强迫他们在罗马进行人口普查时——因为在此之前,他们在何处登记普查尚不明确——,请求允许他们娶罗马公民的女子为妻,且如果有人先前已娶,允许他们继续保留,并且在那一天之前所生的孩子对他们而言也是合法的子女和继承人。
§38.36.7utraque res impetrata.
两项请求均获批准。
de Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio — nam antea sine suffragio habuerant civitatem — esset.
关于福尔米亚、丰迪的自治市居民以及阿尔皮努姆的居民,平民护民官盖乌斯·瓦莱里乌斯·塔波提出法案,提议给予他们投票权——因为以前他们拥有的是无投票权的公民权。
§38.36.8huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus velit, §38.36.9impertire, destiterunt incepto rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Valerio plebiscito censi sunt.
针对此法案,有四位平民护民官因其并非根据元老院的授权提出而企图行使否决权。 但当他们被告知,将投票权授予其所愿之人的权力属于人民而非元老院时,他们放弃了原有的企图。 该法案获得通过,规定福尔米亚人和丰迪人在埃米利亚部落中投票,阿尔皮努姆人在科尔内利亚部落中投票;在此情况下,他们当时首次根据《瓦莱里乌斯平民会决议》在这些部落中登记。
§38.36.10M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit.
监察官马尔库斯·克劳狄乌斯·马塞鲁斯通过抽签战胜了提图斯·昆克蒂乌斯,完成了净化祭。
censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII. lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
普查登记的公民人数为二十五万八千三百一十八人。 净化祭结束后,执政官们出发前往各属州。