§38.34.1hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum prlimum, uti muros diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud tyrannos militassent, terra Laconica excederent; §38.34.2tum uti quae servitia tyranni liberassent — ea magna multitudo erat — ante diem certam abirent; qui ibi mansissent, eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset; §38.34.3Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus facilius consensuros.
拉克代蒙人心中被植入这种恐惧后,首先被命令拆除城墙;其次,所有在僭主手下领兵饷服务的外国辅助兵均须离开拉科尼亚领土;接着,被僭主释放的奴隶们——他们人数极多——须在指定日期前离开;若有人留在那里,阿开亚人有权将其逮捕、带走并卖掉;他们还须废除吕库古的法律和习俗,习惯于阿开亚人的法律和制度:因为这样他们将成为一个整体,在所有事情上更容易达成一致。
§38.34.4nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius passi sunt quam exules reduci.
他们执行得最顺从的莫过于拆除城墙,而最让他们感到痛苦的莫过于流亡者的归还。
§38.34.5decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis factum est; §38.34.6et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant — urbe excessisse et in agros dilapsos, priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae placuit.
在特格阿召开的阿开亚人联合会议上,通过了关于恢复他们身份的决议;并且有人提到,那些被遣散并登记为拉克代蒙人的外国辅助兵——因为他们这样称呼被僭主释放的人——已经离开城市并流散到乡间,于是决定在军队解散前,由法务官率领轻装兵前往逮捕这类人,并按战利品法予以出售。
§38.34.7multi comprehensi venierunt.
许多人被捕并被卖掉。
porticus ex ea pecunia Megalopoli permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant.
利用这笔钱,经阿开亚人许可,在美加洛波利斯重建了曾被拉克代蒙人拆毁的柱廊。
§38.34.8et ager Belbinates, quem iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant, restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod factum erat Philippo Amyntae filio regnante.
此外,曾被拉克代蒙僭主非法占领的贝尔比纳领地,根据阿敏塔斯之子菲力统治时期通过的阿开亚人古老决议,归还给了该城邦。
§38.34.9per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.
通过这些措施,拉克代蒙人的国家犹如被抽去了脊梁,长期依附于阿开亚人;然而,没有什么比废除他们已习惯了八百年的吕库古规制给他们带来更大的损失。