§38.33.1qui veris initio exercitu indicto castra in finibus Lacedaemoniorum posuit,
他在春季伊始召集军队,在拉克代蒙人的领土内安营扎寨。
§38.33.2legatos deinde misit ad deposcendos auctores defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset, pollicentis, §38.33.3et illos nihil indicta causa passuros.
随后他派遣使节要求交出叛乱的煽动者,并允诺如果他们这样做,城邦将享有和平,并保证那些人未经审理绝不会遭受任何处罚。
silentium prae metu ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec causam dixissent.
其余的人因恐惧而保持沉默;而那些被他指名要求交出的人,则在得到使节们的保证(即在他们进行辩解之前不会受到任何暴力对待)后,声明自己将前往。
§38.33.4ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia pertinere causam eorum ad rem publicam censebant.
其他一些显赫的人物也一同前往,他们既是作为个人的辩护人,也是因为他们认为这些人的案件关系到国家大事。
§38.33.5numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in finis, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis videbatur; §38.33.6tunc exercitus totius prope antesignani exules erant.
以前阿开亚人从未将拉克代蒙的流亡者带入他们的领土,因为在他们看来,没有什么比这更会使城邦市民的心离异的了;而此时,流亡者几乎成了全军的前锋。
hi venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in Lacedaemonios fecerunt.
他们排成队列,在阵营门口迎上了走来的拉克代蒙人;起初他们用谩骂进行挑衅,随后引发了争执,当怒火被点燃时,流亡者中最凶残的人向拉克代蒙人发起了袭击。
§38.33.7cum illi deos et fidem legatorum testarentur, et legati et praetor summovere turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam inicientis arcere.
当他们呼唤神明和使节们的信义时,使节们和法务官都极力驱散人群以保护拉克代蒙人,并制止那些已经开始向某些人套上枷锁的人。
§38.33.8crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo concurrebant; §38.33.9deinde vociferantibus exulibus, quae passi forent, et orantibus opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros, si eam praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per illos esse; §38.33.10priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut ferirent, inclamavit, saxa coniecit.
骚乱激起,人群不断聚集;阿开亚人起初也是跑来看热闹的;接着,流亡者们大声控诉自己所遭受的苦难,icon 恳求援助,并声称如果错过了这次机会,他们就再也不会得到这样的机会了;还说那些在卡皮托林、奥林匹亚以及雅典卫城神圣缔结的条约,已被那些人废除;并表示在他们被另一个完全崭新的条约约束之前,应当惩罚罪人,被这些言辞煽动起来的群众,顺着一个高喊“打”的人的声音,投掷了石块。
atque ita decem septem, quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt.
就这样,在骚乱中被戴上枷锁的十七个人被杀死了。
§38.33.11sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.
第二天,被捕的六十三人(法务官曾保护他们免受暴力,并非因为他希望他们安然无恙,而是因为他不希望他们案情未经审理便死去)被推到了愤怒的群众面前;当他们对着icon 捂住耳朵不听的众人说了几句话后,全都被判有罪,并被送去处决。