§38.32.1id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est.
当使节们向阿开亚人报告了此事后,在加入该盟约的所有城邦的一致同意下,阿开亚人向拉克代蒙人宣战。
ne extemplo gereretur, §38.32.2hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati.
为了不使其立即进行,冬季阻碍了行动;然而,通过小规模的侵扰,与其说是战争不如说是盗匪行径,不仅从陆路,而且还通过船只从海上,他们的领土遭到蹂躏。
§38.32.3hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
这场骚乱将执政官引至伯罗奔尼撒,并在他的命令下在埃利斯召集了会议,拉克代蒙人被传唤来参与辩论。
§38.32.4magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.
在那里不仅有巨大的辩论,而且有激烈的争吵,对此,执政官虽然在其他事情上相当讨好地通过袒护双方而给出了不确定的回答,但通过一项严令(即在向罗马元老院派遣使节之前,他们应当克制不进行战争)结束了这场争执。
§38.32.5utrimque legatio missa Romam est.
双方都向罗马派遣了使节。
exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.
拉克代蒙人的流亡者也将自己的诉求和使节托付给了阿开亚人。
§38.32.6Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt.
同为美加洛波利斯公民的狄奥法内斯和吕科尔塔斯是阿开亚人使节团的领袖,他们在国政上意见不合,当时也发表了彼此极其不一致的演说。
§38.32.7Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse; §38.32.8Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores. §38.32.9essent, praestarent.
狄奥法内斯主张将所有事情的裁决权交予元老院,认为他们能够最好地解决阿开亚人与拉克代蒙人之间的争端;而吕科尔塔斯则根据菲洛波伊门的指示,要求允许阿开亚人按照条约和自己的法律,执行他们所通过的决议,并保持自己未受损害的自由,而罗马人自己正是这一自由的主倡者。
magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat.
当时阿开亚人在罗马人中享有极高的威信;然而,元老院倾向于不对拉克代蒙人做任何改变。
ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, §38.32.10et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
然而,其答复是如此含糊,以至于阿开亚人认为元老院已将拉克代蒙的事情全权委托给他们,而拉克代蒙人则解释为并非所有的权利都已让渡给对方。
hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt.
阿开亚人无节制且傲慢地滥用了这一权力。
Philopoemeni continuatur magistratus.
菲洛波伊门的执政官职务得以延长。