§38.32.1id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est.
このことを使節たちがアカイア人に報告すると、その同盟に加わっていたすべての国々の同意を得て、ラケダイモン人に対して戦争が宣告された。
ne extemplo gereretur, §38.32.2hiems impediit;
それがただちに遂行されるのを、冬が阻んだ。
incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a mari fines eorum vastati.
しかし、戦争というよりは略奪行為のような小規模な侵入によって、陸路からだけでなく海からも船によって、彼らの領土は荒らされた。
§38.32.3hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
この騒乱によって執政官はペロポネソスへと赴くことになり、彼の命令によってエリスに民会が召集され、ラケダイモン人たちは議論のために召喚された。
§38.32.4magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.
そこでは単なる議論だけでなく激しい口論が繰り広げられたが、執政官は、他のことについては両派を支持して非常にあいまいな回答を十分に与えておきながら、ローマの元老院に使節を派遣するまでは戦争を控えるようにという一つの厳命によって、これに終止符を打った。
§38.32.5utrimque legatio missa Romam est.
双方から使節がローマに派遣された。
exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.
ラケダイモン人の追放者たちも、自分たちの訴えと使節をアカイア人に委ねた。
§38.32.6Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque minime inter se convenientis orationes habuerunt.
ともにメガロポリス市民であるディオファネスとリュコルタスがアカイア人の使節団の代表であったが、彼らは国内政治において対立しており、その時も互いにまったく一致しない演説を行った。
§38.32.7Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse;
ディオファネスは元老院にすべての事柄の裁定を委ねており、元老院こそがアカイア人とラケダイモン人の間の紛争を最善の形で終わらせるだろうと主張した。
§38.32.8Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores. §38.32.9essent, praestarent.
一方リュコルタスは、フィロポイメンの指示に従い、アカイア人が条約と自分たちの法律に則って、自ら決議した通りに行動することが許されるよう要求し、また、彼ら自身がかつて与えてくれた自分たちの自由を、損なうことなく保証してほしいと求めた。
magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat;
当時、アカイア人の部族はローマ人の間で大いなる威信を有していた。
novari tamen nihil de Lacedaemoniis placebat.
しかし、ラケダイモン人に関しては何も変更されないことが元老院の意向であった。
ceterum responsum ita perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent, §38.32.10et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur.
だがその回答は非常にあいまいなものであったため、アカイア人はラケダイモンに関する決定権が自分たちに与えられたと受け取り、ラケダイモン人は彼らにすべてが容認されたわけではないと解釈した。
hac potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt.
アカイア人はこの権限を法を超えて傲慢に行使した。
Philopoemeni continuatur magistratus.
フィロポイメンの職務は継続された。