§38.30.1consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito, in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac Lacedaemoniis traiecit.
执政官在平定凯法莱尼亚的事务并对萨梅派驻守军后,由于埃吉乌姆人、尤其是拉克代蒙人早已一再邀请,便渡海前往伯罗奔尼撒。
§38.30.2Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati datum est.
自阿开亚同盟建立之初,该部族的会议便一直宣布在埃吉乌姆举行,无论这是出于对该城威严的敬意,还是因为其地理位置的便利。
§38.30.3hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quae Achaici concilii essent, in vicem conventus agerentur.
菲洛波伊门在第一年便试图打破这一惯例,并准备提出一项法律,规定会议应在属于阿开亚同盟的所有城市中轮流举行。
§38.30.4et sub adventum consulis damiurgis civitatium, qui summus est magistratus, Aegium evocantibus Philopoemen — praetor tum erat — Argos conventum edixit.
就在执政官抵达前夕,当各城市的最高长官“达米乌尔戈伊”召集人们前往埃吉乌姆时,时任统帅的菲洛波伊门却宣布在阿哥斯举行会议。
§38.30.5quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque, quamquam Aegiensium favebat causae, Argos venit; ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto destitit.
当显然几乎所有人都会聚集在阿哥斯时,执政官虽然支持埃吉乌姆人的立场,但也来到了阿哥斯;在那里进行辩论后,他看到情势已经倾斜,便放弃了干预的企图。
§38.30.6Lacedaemonii deinde eum in sua certamina averterunt.
随后,拉克代蒙人将他的注意力转移到了他们自己的争端上。
sollicitam eam civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.
流亡者使该城邦陷入极大的不安之中,他们中的大部分人居住在拉科尼亚沿海的防卫要塞中,而这整个沿海地区都已被从斯巴达剥夺。
§38.30.7id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos, simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan improviso occupaverunt.
拉克代蒙人对此愤愤不平,为了在向罗马或其他地方派遣使节时能有某种通往大海的自由通道,同时也为了能有一个供必要之需、容纳外国商品的商埠和港湾,他们在夜间发动袭击,出其不意地占领了一个名为兰的沿海村庄。
§38.30.8vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt Lacedaemonios.
那里的村民以及居住在当地的流亡者起初被这突如其来的变故吓坏了;但随后在拂晓前聚集起来,经过一场轻微的战斗,将拉克代蒙人驱逐了出去。
§38.30.9terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant, ad Achaeos miserunt.
然而,恐慌蔓延到了整个沿海地区,所有的要塞、村庄以及在当地有住所的流亡者,共同向阿开亚人派遣了使节。