§38.29.1nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset, praetermissum est.
萨梅人也没有遗漏任何可以阻挡攻城设备或敌人的手段。
§38.29.2duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes; et plerumque his proeliis superiores erant.
然而,他们主要通过两种手段进行抵抗:其一,在被毁坏的城墙内侧紧邻处,总是建造一面坚固的新墙以作替换;其二,通过突然出击,时而袭击敌人的攻城设备,时而袭击其警戒哨所;且在这些战斗中,他们大多占了上风。
§38.29.3una ad coercendos inventa, haud magna memoratu, res est.
为了遏制他们,人们想出了一个办法,这并非什么特别值得一提的大事。
§38.29.4centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti.
有一百名投石兵从埃吉乌姆、帕特莱和迪迈被招集而来。
a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.
他们自幼便依照该部族的某种习俗,用海滩上通常混杂着沙子铺满地面的圆形石块,用投石器向着开阔的大海投射以进行练习。
§38.29.5itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris funditor eo telo usi sunt.
因此,他们使用这种武器时,比巴利阿里投石兵投得更远、更准、打击力也更强。
§38.29.6et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.
而且它并不是像巴利阿里或其他部族的投石器那样只有单根皮带,而是有三层皮垫,经由细密的缝合而硬化,以免投掷时子弹在松弛的皮带中晃动,而是使其保持平衡而安稳,宛如从弓弦上射出一般飞射出去。
§38.29.7coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum destinassent oris.
他们习惯于从极远的距离射穿适度大小的圆圈,因此不仅能击伤敌人的头部,还能准确击中他们所瞄准的面部任何位置。
§38.29.8hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete spectarent.
这些投石器遏制住了萨梅人,使他们不再如此频繁或如此大胆地出击,以至于他们甚至在城墙上哀求阿开亚人稍稍退后,静静地看着他们与罗马哨所战斗。
§38.29.9quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi et corporibus et animis essent,
萨梅承受了四个月的围攻。
§38.29.10Romani nocte per arcem, quam † Cyneatidem vocant — nam urbs in mare devexa in occidentem vergit —, muro superato in forum pervenerunt.
由于每天在他们本就不多的人数中都有人战死或受伤,而幸存者也已身心俱疲,罗马人在夜间越过城墙,通过他们称为基内阿提斯的卫城——因为这座城市向海倾斜,朝向西方——进入了广场。
§38.29.11Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem.
萨梅人发觉城市的一部分已被敌人攻占后,便与妻子儿女一同逃入较大的卫城。
inde postero die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.
次日,他们从那里投降,在城市遭到洗劫后,所有人全都被戴上花冠公开拍卖。