§38.25.1Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset: §38.25.2nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores.
特克托萨热人的使节来到安基拉常设营地的执政官那里,请求他在与他们的国王会谈之前不要移动营地:他们声称,对他们来说,任何和平条件都比战争更好。
tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus.
时间定在第二天,地点选在似乎最接近加拉太人营地与安基拉中间的地方。
§38.25.3quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, §38.25.4excusantes religione obiecta venire reges non posse; principes gentis, per quos aeque res transigi posset, venturos.
当执政官在约定的时间带着五百名骑兵的护卫来到那里,却没有看到任何加拉太人而返回营地时,同样的使节又回来了,他们借口由于出现了宗教上的障碍,国王们无法前来;但该部族的领袖们将会前来,通过他们同样可以解决事务。
§38.25.5consul se quoque Attalum missurum dixit.
执政官说他也会派阿塔鲁斯去。
ad hoc colloquium utrimque ventum est.
双方都来到了这次会谈。
trecentos equites Attalus praesidii causa cum adduxisset, §38.25.6iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo loco postero die congrederentur.
当阿塔鲁斯带了三百名骑兵作为护卫前来时,和平条件被提出;由于领袖不在场,无法为事情画上句号,于是双方商定,执政官和国王们次日在该地点会面。
§38.25.7frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus, donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli, parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.
加拉太人的拖延企图旨在:第一,消磨时间,直到他们能把不愿冒危险的财产连同妻子和孩子一起运过哈里斯河;第二,因为他们正企图伏击对会谈阴谋不加防备的执政官本人。
§38.25.8mille ad eam rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius violandi consilium initum erat, stetisset fortuna.
为此,他们从全军中挑选了一千名久经考验、胆大包天的骑兵;如果不是命运维护了那项本已被计划侵犯的万民法,他们的阴谋本就会得逞。
§38.25.9pabulatores lignatoresque Romani in eam partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum; §38.25.10suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt.
罗马的采草兵和砍柴兵被带到了将要举行会面的那一带,军政官们认为这样会更安全,因为他们将拥有执政官的护卫本身作为对抗敌人的哨所;然而,他们还是在靠近营地的地方,设立了另一个由六百名骑兵组成的己方哨所。
§38.25.11consul, adfirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse, profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt Gallos venientis.
在阿塔鲁斯断言国王们会来、事情能够解决之后,执政官从营地出发。 当他带着与先前相同的骑兵护卫前进了大约五英里,距离指定地点不远时,突然看见加拉太人催马疾驰、怀着敌意冲杀而来。
§38.25.12constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis primo constanter initium pugnae excepit nec cessit; dein, cum praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum ordinibus coepit; §38.25.13postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt.
他整顿了队伍,命令骑兵们准备好武器和斗志,起初坚定地迎击了战斗的开始,并未退缩;随后,当敌军人多势众压迫过来时,他开始渐渐退却,而骑兵中队的队列没有丝毫混乱;最后,当迟延中的危险已大于维持队列所带来的保障时,所有人开始四散奔逃。
tum vero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites occurrissent.
这时,加拉太人确实对溃散的人穷追猛打并大加斩杀;如果不是采草兵的哨所,即那六百名骑兵赶来迎战,大部分人本就会被消灭。
§38.25.14ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.
他们从远处听见己方惊恐的呼喊声,准备好了武器和马匹,以生力军的姿态接手了这局势败坏的战斗。
§38.25.15itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores terror.
于是,命运顿时逆转,恐慌从战败者转向了战胜者。
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
在第一波冲锋中,加拉太人便被击溃,采草兵也从田野中聚集而来,罗马人从四面八方迎击加拉太人,使他们甚至无法安全或轻易地逃跑,因为罗马人正用精力充沛的马匹追击着疲惫不堪的敌人。
§38.25.16pauci ergo effugerunt; captus est nemo; maior multo pars per fidem violati colloquii poenas morte luerunt.
因此,只有少数人逃脱;没有人被俘;绝大多数人因破坏会谈的信义而以死亡付出了代价。
Romani ardentibus ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.
罗马人心中燃着怒火,次日出动全部军队向敌人推进。