§38.22.1sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est, flexere iter in partem montis, §38.22.2quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi; §38.22.3subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et integri pugnam excipiant.
大约在同一时间,卢修斯·马尼乌斯和盖乌斯·赫尔维乌斯在倾斜的山丘提供道路的范围内登上去之后,在到达无法通行的地方之后,转向大山的那一部分,只有那部分有路,且两人开始各自保持适度的间隔、仿佛事先商定好一样,跟随执政官的队伍,由于必要性本身而被驱使至此,这在起初本是最妥当的做法;因为在如此险峻的地势中,后备部队往往能发挥极大的作用,以便在第一阵万一被击退时,第二阵既能掩护被击退的人,又能由生力军接管战斗。
§38.22.4consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum ostentat, §38.22.5et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum militum expectari? castra illis capienda esse, in quae compulsus ab levi armatura hostis trepidet.
执政官在军团的先头军旗抵达被轻步兵占领的山丘之后,命令士兵稍微喘息和休息片刻;同时指着散落在山丘上的加拉太人尸体,并说道,既然轻步兵已经打出了这样一场战斗,从军团、从正规武装、从最勇敢的士兵的斗志中,还能有什么不能期待的呢? 他们应当攻占营地,在营地中,被轻步兵逼入绝境的敌人正惶恐不安。
§38.22.6praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, haud segne id ipsum tempus consumpserat.
然而他仍命令轻步兵先行,这支部队在队伍停滞期间,为了使投射武器充足,毫不停歇地在山丘上收集武器,度过了那段时间。
§38.22.7iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant.
他们已经逼近营地了;而加拉太人因担心自己的防线防御不足,已全副武装地站在土垒前。
obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis.
随后他们被各种投射武器所压倒,因为他们人数越多、越密集,虚发的武器就越少,他们在转瞬之间就被逼入土垒之内,仅在城门入口处留下了坚固的守卫队。
§38.22.8in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.
巨大数量的投射武器被投向被逼入营地的人群中,而混杂着妇女和儿童哭诉的喧嚷声表明,有许多人受伤了。
§38.22.9in eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt.
向着那些驻守并关闭城门的人,军团的前锋投出了标枪。
iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.
不过他们并未因此受伤,但由于盾牌被刺穿,大多数人互相卡在一起、动弹不合,无法再长时间承受罗马人的猛攻。