§38.21.1Galli ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, §38.21.2eo se rati veluti castello iter impedituros.
加拉太人十分确信两侧的地势无法通行,于是为了用武器封锁道路,他们从朝南的一侧派出了大约四千名武装士兵,去占领一座俯瞰道路、距离营地不到一英里的山丘,认为他们可以在那里像在堡垒中一样阻碍罗马人的行军。
quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam.
罗马人一看到这情况,便做好了战斗准备。
ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces; §38.21.3signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur, §38.21.4ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi.
轻步兵在军旗前方保持适当的距离行进,此外还有阿塔罗斯派遣的克里特弓箭手和投石手,以及特拉利人与色雷斯人;步兵的军旗,如同在险峻之地上行军一样,以缓慢的步伐前行,他们将盾牌挡在身前,其方式仅是为了躲避投射兵器,看起来不像是要进行肉搏战。
missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat.
双方在一段距离之外用投射兵器展开了战斗,起初势均力敌,加拉太人有地势之助,罗马人则有武器的多样和丰富之便;但随着战斗的进行,局势便不再对等。
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
加拉太人的盾牌虽然长,但相对于他们的体型来说太窄,且盾牌本身是平的,无法很好地保护他们。
§38.21.5nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat.
他们除了剑以外,已经没有其他武器了,但由于敌人不与他们交手肉搏,剑毫无用武之地。
§38.21.6saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
他们使用的石块也不大,因为他们没有预先准备,而是每个慌乱中的人随手抓到什么就用什么,而且由于不习惯,他们的打击既没有技巧也没有力量。
§38.21.7sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt.
他们毫无防备,从四面八方被箭、弹丸和标枪射中,因愤怒和恐惧蒙蔽了心智,他们不知道该怎么做,陷入了他们最不适应的战斗方式中。
§38.21.8nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt.
因为,正如在近身肉搏时,由于可以轮流承受和施加伤害,愤怒会激发起他们的斗志;同样,当他们被暗处和远处的轻型武器所伤,又不知该盲目冲向何处时,就会像被刺穿的野兽一样,盲目地冲向自己人。
§38.21.9detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur.
他们赤身裸体战斗的事实暴露了他们的伤口;而且他们的身体庞大而白皙,因为除了在战斗中,他们从不裸露身体;因此,丰满的肉体流出了更多的鲜血,伤口显得更加狰狞,身体的白皙也更多地被黑色的鲜血所污。
§38.21.10sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; §38.21.11iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sicut tum passim procumbebant; §38.21.12alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
但他们并不那么为敞开的伤口所动;有时皮肉被割开,伤口宽而浅时,他们甚至认为自己战斗得更加光荣;同样是这些人,当箭镞或深藏于体内的弹丸在看似轻微的伤口中向内灼烧,而他们摸索着想要拔出时,武器却无法随之拔出,这时他们便因这夺去其生命的微小灾祸而变得狂怒和羞愧,将身体摔在地上,就像当时他们随处倒下那样;另一些冲向敌人的士兵则从四面八方被射穿,而当他们逼近时,就被轻步兵用剑屠杀。
§38.21.13hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium.
这种士兵持有一面三英尺宽的圆盾,右手握着在远距离使用的长枪;他佩戴着西班牙式的剑;如果必须进行肉搏战,他就会把长枪换到左手,然后拔出剑。
§38.21.14pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
此时加拉太人已经所剩无几,他们在看到自己被轻装部队击败,且军团的军旗正在步步逼近后,便四散逃回阵地,此时阵地中已经充满了恐惧和混乱,因为那里混杂着妇女、儿童和其他没有战斗力的群众。
§38.21.15Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
敌人因逃跑而遗弃的山丘,迎来了胜利的罗马人。