Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.20.1-38.20.10

奥林匹斯山的侦察与兵分三路的进攻

第 1407 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官格奈乌斯·曼利乌斯准备了投射武器并进军奥林匹斯山,在侦察地形后,将军队分为三路,开始对山上的加拉太人阵地发动进攻。

§38.20.1consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, §38.20.2lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
执政官因为预料到战斗不会是近身肉搏,而是为了攻占阵地而从远处进行的,所以准备了大量的标枪、轻步兵矛、箭、弹丸,以及可以用投石器投掷的适度大小的石块;在装备好投射武器之后,他率军向奥林匹斯山进发,并在距离大约五英里处驻扎下来。
§38.20.3postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt; §38.20.4occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures.
第二天,当他率领四百名骑兵和阿塔罗斯前去视察山势及加拉太人营地的位置时,数量多出一倍并冲出营地的敌军骑兵将他击退;溃逃者中有少数人被杀,更多人受伤。
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse, §38.20.5a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
第三天,他率领全军出发前去探测地形,由于敌人没有一人走出工事,他安全地绕山行进,注意到南部地区是有土的、且平缓向上倾斜至一定高度的丘陵,而北面则是险峻、几乎垂直的悬崖,且在其他地方几乎都无法通行的情况下,有三条通道:一条在山体中部有土的地方,两条分别是从冬至日出方向和夏至日落方向的险路。
haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra; §38.20.6postero sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
观察完这些后,他当天就在山脚下驻扎了营地;第二天,在举行了祭祀并从首批牺牲中获得吉兆后,他开始将军队分为三路,向敌人进发。
§38.20.7ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet; §38.20.8si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi; §38.20.9C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen.
他自己率领最大部分的兵力,从山势提供最平缓通道的地方向上攀登;他命令他的兄弟L·曼利乌斯从冬至日出方向进军,只要地形允许且在安全范围内;如果遇到任何危险和险峻的地方,不要与不利的地形对抗,也不要强行逾越无法克服的障碍,而是沿着山坡斜向他靠拢,并与他的队伍会合;他命令C·赫尔维乌斯率领三分之一的兵力沿着山脚缓缓绕行,然后从夏至日落的方向让队伍向上攀登。
et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.
他还将阿塔罗斯的辅助部队等分为三部分,并命令这位年轻人自己跟随他。
§38.20.10equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit; edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
他将骑兵和战象留在最靠近丘陵的平原上;并对军官们下达了命令,要求他们保持警惕,注意各处发生的情况,以便能够根据需要随时提供援助。

词汇与语法注释

  1. 38.20.1locis oppugnandis — 动名形容词 oppugnandis 与名词 locis(意为敌方阵地)一致,在此作为表示手段或环境的夺格(ablative of means/circumstance)发挥作用,意为“在攻打这些地方时”或“为了攻占这些阵地”。
  2. 38.20.5ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu — 基于古代天文学坐标的方向表述。“冬至日出方向”(冬至时的日出方位)指东南方,而“夏至日落方向”(夏至时的日落方位)指西北方。
  3. 38.20.8non pugnare — 承接前一节(§38.20.7)中由 iubet 支配的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。逻辑主语为 L. Manlium fratrem,不定式 pugnare、adferre、declinare 和 coniungi 均受其支配,表示间接命令(命令他“不要战斗……而是转向……”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.20.1-38.20.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.20.1-38.20.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。