§38.20.1consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti possent, §38.20.2lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
執政官は、戦いが近接戦ではなく、陣地を攻撃するために遠距離から行われるであろうことをあらかじめ見越していたので、大量の投げ槍、軽装兵用の槍、矢、弾丸、および投石器で投げることができる適度な大きさの石を準備し、投射兵器の装備を整えてオリュンポス山へと軍を進め、約5マイル離れた場所に陣を構えた。
§38.20.3postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam averterunt;
翌日、400騎の騎兵およびアッタロスとともに、山の地勢とガリア人の陣地の位置を偵察するために前進した彼を、陣地から一斉に繰り出した2倍の数の敵の騎兵が敗走させた。
§38.20.4occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures.
逃走する者のうち少数も殺され、さらに多くが負傷した。
tertio die cum omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem colles esse,
三日目、彼は全軍を率いて地形を偵察するために出発したが、敵は誰も防御壁の外へ出てこなかったため、安全に山の周囲を巡り、南側には土で覆われ、ある高さまで緩やかに傾斜している丘があることに気づいた。
§38.20.5a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo occasu.
また、北側は険しく、ほぼ垂直な崖になっており、他のほとんどすべての場所が通行不可能である中で、通路が三つあることに気づいた。 一つは、土のある山の中央を通るもの、二つは、冬の日の出の方向と夏の日の入りの方向からの困難な通路であった。
haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit castra;
これらを観察した彼は、その日、山麓のまさに下に陣を張った。
§38.20.6postero sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam exercitum divisum ducere ad hostem pergit.
翌日、犠牲が捧げられ、最初の犠牲獣によって吉兆が得られると、彼は軍を三つに分割して敵に向けて進軍を開始した。
§38.20.7ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat mons, ascendit;
彼自身は、山が最も平易な登り口を提供している場所から、部隊の最大の部分を率いて登った。
L. Manlium fratrem ab hiberno ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet;
兄弟のL・マンリウスには、冬の日の出の方向から、地形が許し、安全に可能である限り、登るように命じた。
§38.20.8si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;
もし何か危険で険しい場所に直面したなら、不利な地形と戦ったり、克服不可能な障害に無理に進んだりするのではなく、山を斜めに進んで自分の方向へ進路を変え、自分の軍列に合流するようにと。
§38.20.9C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis, deinde ab occasu aestivo erigere agmen.
C・ヘルウィウスには、三分の一の部隊とともに、山の麓を徐々に迂回し、その後、夏の日の入りの方向から軍列を登らせるように命じた。
et Attali auxilia trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem iussit.
また、アッタロスの補助兵も等しい数で三つに分割し、若者自身には自分に同行するように命じた。
§38.20.10equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
騎兵と象は、丘に最も近い平原に残した。
edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur, animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.
そして隊長たちには、どこで何が起こっているかを注意深く見守り、状況が要求する場所に援助を届けることができるようにと命令が下された。