§38.19.1certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium montem, Magaba qui dicatur, petisse; §38.19.2Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre.
随后,奥罗安达人的使节带来了更为确切的消息:托利斯托博吉伊人的整个部落已经占领了奥林匹斯山;而分道扬镳的泰克托萨格斯人则前往另一座被称为马加巴的山;特罗克米人在将妻子和孩子托付给泰克托萨格斯人之后,已决定率领武装部队向托利斯托博吉伊人提供援助。
erant autem tunc trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus.
当时这三个部落的藩王分别是奥尔蒂亚戈、孔博洛马鲁斯和高洛图斯。
§38.19.3iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis omnibus, quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant:
对他们来说,这是进行战争的最大理由:因为他们占领了该地区最高的山脉,并运齐了足以供任意长期使用的所有物资,他们认为自己可以通过疲敌之计使敌人疲惫不堪。
§38.19.4nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et, si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut inopiam laturos.
因为他们认为敌人不敢通过如此险峻和不利的地方向上攀登来攻击他们,而且即使尝试,也可以用极少数的兵力予以阻击或推击下去;而如果敌人静静地坐在寒冷的山脚下,也无法忍受寒冷和物资的匮乏。
§38.19.5et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis, quos insederant, circumiecere.
既然这些地方的高度本身就保护着他们,他们还在自己驻扎的那些山顶周围挖掘了壕沟并筑起了其他防御工事。
§38.19.6minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.
对于准备投射武器的顾虑极少,因为他们相信,这些地方本身的险峻就会提供充足的石块。