Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §38.13.1-38.13.13

进军安条克与塔拜的投降

第 1400 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官曼里乌斯的军队抵达迈安德河畔的安条克,解决了解围阿塔罗斯辅助军粮食供应的争端,随后接受了塔拜城的投降。

§38.13.1fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare vates dicuntur.
那里有一座庄严的阿波罗神庙和神谕所;据说先知们用相当优美的诗句来传达神谕。
§38.13.2hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt, §38.13.3ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati.
从这里出发,经过第二次宿营,他们来到了哈尔帕索斯河,阿拉班达人的使节来到那里,请求执政官以其权威或武力,强迫一座最近背叛他们的城堡服从古老的法度。
eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
欧墨尼斯和阿塔罗斯的弟弟阿特奈乌斯也同克里特人雷乌索斯、马其顿人科拉戈斯一起抵达了该地;他们随行带来了各族混编的一千名步兵和三百名骑兵。
§38.13.4consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit.
执政官派出一名军事护民官率领一支适度的部队,以武力攻克了该城堡,并在攻克后将其归还给阿拉班达人。
ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.
他自己没有偏离路线,在迈安德河畔的安条克附近驻扎下来。
§38.13.5huius amnis fontes Celaenis oriuntur.
这条河的源头在塞莱奈。
Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis.
塞莱奈城曾是弗里吉亚的首都;后来居民搬迁到离古塞莱奈不远的地方,这座新城市被命名为阿帕梅亚,得名于塞琉古国王的姐妹阿帕玛。
§38.13.6et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum cantu certasse.
马尔舒亚斯河也在离迈安德河源头不远的地方发源,并汇入迈安德河,传说在塞莱奈,马尔舒亚斯曾与阿波罗用排箫演奏一决胜负。
§38.13.7Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum est.
迈安德河发源于塞莱奈的最高城塞,流经市中心,首先穿过卡里亚人、接着穿过伊奥尼亚人的土地,最后注入普里埃内与米利都之间的海湾。
§38.13.8ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum venit.
塞琉古,安条克之子,根据与西庇阿缔结的条约,来到安条克的执政官营地,为军队提供粮食。
§38.13.9parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.
围绕阿塔罗斯的辅助军产生了一场小小的争执,因为塞琉古声称,安条克所约定的只是向罗马士兵提供粮食。
§38.13.10discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent.
这一争端也因执政官的坚定态度而平息,他派遣一名护民官宣布,在阿塔罗斯的辅助军收到粮食之前,罗马士兵不得接受粮食。
§38.13.11inde ad Gordiutichos quod vocant processum est.
从那里他们向被称为戈尔迪乌蒂科斯的地方进军。
ex eo loco ad Tabas tertiis castris perventum.
从该地出发,在第三次宿营时抵达了塔拜。
in finibus Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare.
这座城市位于庇西迪亚人的边境,在朝向潘菲利亚海的那一部分。
integris viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.
由于该地区的实力未受损失,它拥有勇于作战的凶猛男子。
§38.13.12tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere; deinde. ut apparuit nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati.
当时他们的骑兵也向罗马行军队伍发起突袭,在第一波冲击中造成了不小的混乱;随后,当显而易见他们无论在人数还是在勇武上都无法与罗马人抗衡时,他们被驱逐回城中,并为自己的过错请求宽恕,准备交出城市。
§38.13.13quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.
他们被勒令缴纳二十五塔兰特白银和一万麦迪姆诺斯小麦;他们就这样被接受投降。

词汇与语法注释

  1. 38.13.1vates dicuntur — 这是以主格 `vates` 为主语的人称句式(即 nominativus cum infinitivo),而不是非人称的 `dicitur`。意为“先知们被认为(给出了神谕)”。
  2. 38.13.3ut ... cogeret iura antiqua pati — 表示目的的 `ut` 从句。虚拟式未完成过去时 `cogeret` 的语义主语在文中未直接写出,但从上下文来看是罗马的执政官(`consul`)。`cogeret` 支配“宾语(`castellum`)+不定式(`pati`)”结构,意为“强迫城堡服从古老的义务”。
  3. 38.13.9pactum Antiochum ut daretur — 间接引语中 `pactum [esse] Antiochum` 的结构。`pactum esse`(被约定、被同意)是完结受动不定式,以后接的名词性从句 `ut daretur ...` 为主语,`Antiochum` 表示行为主体。整句意为“塞琉古声称,安条克所约定的,是仅向罗马士兵提供粮食”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §38.13.1-38.13.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:38.13.1-38.13.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。